Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Malatini Aloysius

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: MALATINI ALOYSIUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

MALATINI ALOYSIUS

 

 

 

Malatini Fr. Aloysius, sive Ludovicus, Patavinus, cuius meminit Scardeonius in suo opere: De Antiquitate Urbis Patavii, Basileae, 1560, et ex eo Torelli, Sec. Agost., Vol. VIII, p. 422, an. 1543 erat Lector Patavii, an. 1547 Bacc. in conventu Florentino, ex quo missus fuit Regens Tarvisium cum facultate suscipiendi insigna magistralia post annum, et an. 1549 erat Magister Regens Papiae. Duos post annos interfuit Capitulo generali Bononiae, atque in eo die 8 maii in ecclesia nostra S. Iacobi vehemens et acer in dicendo praedicavit. Fuit inde missus Mag. Regens in studio Senensi, et an. 1592 iterum Mag. Regens in nostro studio Tarvisino.

Haec omnia accepimus ex Analectis Aug., Vol. IX, praesertim pp. 374, 387, et Vol. X, p. 163. Illum scripsisse putamus sequentem opus, prout sequitur inscriptum: M. F. Luigi, padre dell'ordine di S. Agostino. Trattato dalla perfetta maritata. Venezia, Ciotti, 1595 in 8 parvo.