Pavia: battesimo di Agostino
MALVEZZI FUSCUS
Malvezzi Fr. Fuscus Paraclitus, ex clara aeque ac vetusta Malvetiorum Bononiensium familia oriundus, sed Cornetanus patria, an. 1408 primam aspexit lucem. Prope nihil scimus de eius prima familiari institutione, de eius ad Augustinianum Ondinem ingressu, deque eius studiis humanioribus, philosophicis atque theologicis, cum ipse nobis tantum appareat an. 1454 iam maturus, licentia a Priore Generali obtenta "legendi sententias extraordinarie in studio Bononiensi ceterosque actus sanandi usque ad gradum magistri inclusive in anno 1457 post festum natalis domini. De cathedra vero secundum consilium patrum illius conventus sive prioris regentis sibi provideatur". (Cfr. Reg. Ordinis Dd. 4, f. 171). "Die vero 5 ianuarii 1455 haec licentia extensa fuit" ut in quacumque universitate vocatus fuerit ad aliquam lecturam illam acceptare et exercere possit". (Ibidem 1. 171v). Ex ipsius Bononien. Universitatis actis insuper constat Paraclitum nostrum philosophiam in ea docuisse ab 1456 ad annum 1460, et eo ipso anno 1456, die 29 augusti in eadem Universitate S. T. doctoralem lauream consequutum esse. Inde a Pio II, quem Senis agnoverat cuiusque amicitia gaudebat, ad Episcopatum Acerni in Principatu ulteriori assumptus fuit die 15 maii 1460. Episcopale onus cum mortalis vitae sarcina deposuit die 11 aprilis 1487. Ex membrana archivii Dioec. Salernitanae (Scaff. XI, arch. Mens. v. 17, et arch. Mens. Conc. VI, v. 132) haec de tam perinsigne praesule habentur: "Paracletus Fuscus e familia Malvezzi sed Cornetanus patria et ordinis S. Augustini, magister Bononiensis, qui a p. Pio II praesul factus est Acernensis ab ipso a. d. MIDLX, illustris, mortuus est hic Acerni viginti post septem annos et cum epitaffio magno sepultus. Vale". Et en Epit. "Rev. in Xsto patri / Fusco Paraclito Malvetio / Ord. FF. Aug. / Lectori Theolog.e ac Philos.e / in Uni.tate Senen. iam iam Bonon. / Per Pont. Pium II Ep. creato an. Nat. Dom. MIDLX / Hujus Acernensis Dioeceseos / E Patria Cornetano sed More Acernensi / Mortuo III Idus Aprilis MIDLXXXVII / Hic Sepulto Optimo Patri / Dioecesani Unanimiter PP.". Reliquit suae sequntur:
1. Fr. Paracliti cornetani ord. her. S. Augustinis, Veneciis in die Iovis sancta, Oratio. In Cod. Vat. Palat. Lat. 598, saec. XV, in 4°, inter ff. 145-149.
2. Paracliti Cornetani Heremitarum ordinis ad Pium papam secundum bucolicum carmen. Cod. Vat. Regina Lat. 643, membr saec. XV, continens inter ff. 24-35 tres eclogas, ac propterea mutilum, cum idem bucolicum carmen in Cod. Biblioth. civitatis vulgo Troyes in Gallia sub n. 2471 inter. ff. 13-18 habeat eclogas sex. Inc. eclogae primae titul.: "querulus fletus" inde: "Fuscus", "Cur, Amarilli, precor, tanto clamore laboras". Exp. ecloga VI (f. 18): "... mihi pande penates".
3. Fr. Paracliti Cornetani Ord. S. Aug. Liber de Passione D.ni versu heroico, anno 1458. Cod. I. VI. 231 Biblioth. Chisianae nunc in Vaticana, membr. saec. XV, ff. 41. Inc.: "In primis ad eundem Pontificem praefatio" (exametra). F. 32 incipit epistola ad Pp. Pium II, quae data fuit, ex Bononia ad IIII Nonas Octobris 1458.
4. Fusci Paracleti Cornetani Acernensis Episcopi Tarentina: id est contra Principem Tarentinum poema. Cod. 8374 Biblioth. Nationalis Parisiensis Lat., saec. XV, chart. in 4°; et cod. 2696 Bibl. Universitatis Bononiensis, edit. a "Giovanni Martucci, Un Poema Latino Inedito del secolo XV sulla tentata Restaurazione Angioina, Edizione non venale di soli 500 esemplari", Roma, Giovanni Balbi, 1899, in 4°, e cuius introductione haec fere omnia accepimus.
5. Satyrae, ms. quae a Martucci, quamvis describantur, non indigitantur tamen ubinam sint.
6. Fusci Paracleti Acernensis Episcopi ad praestantissimum virum Robertum de Sancto Soverino Salerni Principem De Bono Mortis Liber. Sequuntur alia quaedam carmina ad eumdem Robertum non inconcinna. Cod. 228, f. III, 6, membr. saec. XV, ff. 78 Bibl. Universitatis Taurinensis. In fine codicis haec leguntur: "Explicit liber de bono mortis". Salerni, XXVI, Ian. MCCCCLXXI.
Referenze:
fere omnes nostrates, sed praesertim praelaudatum Martucci