Pavia: battesimo di Agostino
MANCINI MARIANUS
Mancini Fr. Marianus, Pisaurensis, erat an. 1569 et 1570 Baccalarius et Regens Ariminensis. An. 1587, iam in Sacra Theologia Magister, tamquam definitor provinciae Aprutinae interfuit capitulo generali Romae celebrato, et die 22 maii an. 1588 erat Gregorii Petrocchini, tunc Generalis et postea Cardinalis Episcopi Praenestini, socius et egregius divini verbi ecclesiastes. Referam quod libr. I sui viatorii inseruit Petrocchinus (sub die 22 maii 1589): "ad instantiam Reginae Danorum Christinae M. Manianus Pisauriensis, socius noster, Derthonae concionatus est, ac optime se gessit. Cuius rei gratia ipsa Regina, dum essemus in mensa in domo Vener. P. M. Alexandri Genuensis eius confessoris, qui nos ad cum eo manducandum invitaverat, decem pro elemosyna concionatori misit ducatos". Esiguum stipendium, si reginam spectemus; sed ingens Mariano donum, quia ab ipsa regina missum. Fuit postea Marianus, ut Crusenius in Monastico asserit, "ad magna natus, Duci Urbinati theologus et consiliarius". Uti Definitor provinciae Marchiae Anconitanae interfuit comitiis generalibus mense maii an. 1598 Romae habitis, in iisque primus fuit ex iudicibus causarum adlectus. Vivebat adhuc in Registris Generalium an. 1608 VI idus Octobris. Quae scripsit, et edidit sunt:
1. Le diciotto prediche fatte in diversi luoghi d'italia e di Spagna. Pesaro, 1601, I vol., in 4°.
2. Oratio in Comitiis Generalibus Recaneti habita die 25 maii 1602 in defunctorum commendationem. Arimini, apud Ioannem Simbenium, 1602, Superiorum permissu. Asservatur in Bibl. Angelica sub signo Z. 13. 6.
Referenze:
Herrera, T. II, p. 89; Ossinger, p. 538, et Lanteri in Postr. Saec. Sex Rel. Aug., T. II, p. 435