Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Manfredi Octavius

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: MANFREDI OCTAVIUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

MANFREDI OCTAVIUS

 

 

 

Manfredi Fr. Octavius, Cremonensis, appellatus Simonino fuit theologus et orator magni nominis tum apud italos tum apud Gallos. Fuit Coenobii Lugdunensis Pnior, an. 1614 praefuit Provinciae Narbonensi, et in toto Galliarum Regno extitit Generalis Vicarius et Visitator. Parisiis itidem in regali aula notissimus, utpote, Reginae Mariae Mediceae, Henrici IV uxoris, a confessionibus selectus: bis etiam in hebdomada in Regio sacello praedicabat, prout in exequiis Henrici anno 1610, funebri elogio, gallico idiomate conscripto, coram magnatibus eum commendavit. Pro comitiis generalibus habendis an. 1620 Romam adivit, unde expeditus, iterum remigravit in Galliam, ubi vivere desiit. Habetur ab eo:

1. Oratio funebris in exequiis Henrici Regis etc. e lingua gallica Latine traducta. Parisiis, Italice vero: Orazione funebre nella morte del Grand'Enrico IV Re di Francia e Navarra composta e pronunciata dal R. P. Ottavio Manfredi, Teologo e Priore nel Convento di S. Agostino di Lione. In Lione, 1610, in 4°.

2. Sermo de Annuntiatione B. M. Virginis et de peccato originali. Extabat hic sermo ms. in Bibliotheca Monacensi. 

 

 

 

Referenze:

Arisi, Cremona Literata, Parmae, 1702 et Cremonae 1741, T. III, p. 241-42 ubi dicit: alia opera, ut fertur, composuit Reglinae dicata; Ossinger, in Bibliotheca August., p. 538; Gratianum, in Anastasi Augustiniana, Antuerpiae, 1613, p. 141, ubi affirmat praedictam orationem funebrem habuisse Lugduni italico sermone, quae postea ob elegantiam Gallico sermone mandata fuit; Lanteri, Postr. Saec. Sex Relig. Aug., Vol. III, p. 180; Analect. August., Vol. X, p. 313 et 314, ubi noster Manfredi dicitur Patavinus, et Cinelli-Sancassani, Biblioteca Volante, T. III (Venetiis, 1746), p. 256