Pavia: battesimo di Agostino
MANIGLI ANTONIUS
Manigli Fr. Antonius, cuius patria reticetur, floruit saec. XVII, a quo videntur scripta quae sequuntur, quaeque, sub dubitatione tamen, a Narduccio, Catal. cit., pp. 494-96, eidem adscribuntur, et sunt:
1. Tractatus theologicus de Incarnatione. Cod. 1195 (S. 5. 22) chart. ff. 167, in 8°, saec. XVII, olim P. Antonii Manigli, qui forte auctor, uti putat praefatus Narducci in catal. Bibl. Angelicae de Urbe, sicuti et de sequentibus.
2. Tractatus theologicus de iustitia et iure, de voluntario directo et indirecto. Cod. 1198 eiusdem Angelicae bibl., ff. 185.
3. Tractatus de virtute poenitentiae. Cod. 1203 eiusdem bibl., chart. pp. 430.
4. P. Antonii Manigli Ord. S. Aug. tractatus de justitia et iure an. M.DC.XXIV, Cod. 1204 eiusdem Bibl., chart. in 8°, ff. 193.