Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Mantua Philippus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: MANTUA PHILIPPUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

de MANTUA PHILIPPUS

 

 

 

de Mantua Fr. Philippus, cognomento Longobardus, ille est S. Theol. Doctor insignis, quem Pamphilus, f. 104, floruisse narrat an. 1511, et Herrera, T. II, p. 283. asserit eumdem esse, ac illum, de quo loquitur Sabellicus Aenneade 10, lib. XIII, editionis Ascentianae 1528, p. 329, his verbis: "Philippus Eremitanus per idem tempus Mediolani clarum nomen adeptus ob ea, quae scripsit, in qua eloquentiae defectum industria compensamus. Et hi quidem (nempe de quibus loquitur) Sixto Pontifice aut clarum erant nomen adepti, aut clarescere coeperunt".

Eius expositionem in Apocalypsim praelo dedit an. 1527 Silvester Meucci de Castilione Arretino, simul cum Abbatis Iohachimi in eiusdem commentariis, qui epistola praeliminari ad Cardinalem Aegidium Viterbiensem haec adiecit: "Addidi et perlucidam lecturam in ipsam Apocalypsim nostri sacri Ordinis Doctoris clarissimi, Magistri videlicet Philippi de Mantua, qui ita docte, dareque dixit, ut ei parem viderim neminem". Typis hoc opus prodivit itaque sub hoc titulo: Lectura perlucida in Apocalypsim R. Mag. Philippi de Mantua Augustinianae Eremiticae Familiae Doctoris eximii. Paduae 1516, in 4°, atque Venetiis ex Calcographia Francisci Bindoni et Maphaei Patiini, 1527, in 4°.

 

 

 

Referenze:

Gandolphus, p. 305, qui addidit: "alia scripsisse puto, sed non edita", et Ossinger, p. 541