Pavia: battesimo di Agostino
MARABOTTINI POSSIDIUS
Marabottini Fr. Possidius, S. Theol. Lector, in regenerationis fonte Evangelista vocatus, in oppido vulgo Grotte di Castro anno 1874 ortus, atque anno suae aetatis sextodecimo Augustinianum Ordinem Carpineti ingressus, vir evasit perspicaci ingenio, tenacissima memoria atque optima indole praeditus. Studiis laudabiliter confectis, atque ad Sacrum praesbyteratus ordinem ascensus, praedicationi sese totum dedit, atque Romae in S. P. Augustini, in S. Mariae de Populo ecclesiis pluries praedicavit, itemque Genuae, in Terra Cavarum, ubi per duodecim annos paroeciam tenuit, Philadelphiae in America Septentrioni, in civitate S. Laurentii de Troit, et aliis in civitatibus missionarii munere functus est. Pluries extitit Prior tum in coenobio S. Stephani Cavarum tum Romae; pluries Provinciae Romanae, cuius est alumnus, in Definitorem et in Provinciae secretarium electus fuit. Nunc autem ad S. Augustini de Urbe degit, et ipsi salutem diemque longam precamur. Scripsit atque edidit: La Santa degl'impossibili, Rita da Cascia, Agostiniana. Prefazione di Mons. Prof. Carlo Salotti: illustrazioni del Cav. Giovanni Costantini. Roma, Tip. Poliglotta Vaticana, 1918, pp. 140; 2a. editio "riveduta ed ampliata", P. Sansaini, Arti grafiche e fotomeccaniche di Roma, 1923, pp. XIII-208, in 8°.
Marabottini Fr. Possidius, (ADDITAMENTA, pag. 77) quem memoravimus in V. II, p. 173, quamplurima etiam scripsit in Ephemeride, cui tit. Dalle Api alle Rose, quam ipse una cum nostrate P. Augustino Ruelli, de quo in V. III, p. 141, faventibus Monialibus Augustiniani Monasterii a S. Rita, Cassiae, in oppido, magno cum pietatis in S. Ritam augmento moderatus est. Evulgavit insuper: In Oriente ed in Occidente. Dramma natalizio in tre atti per sole donne. Prosa e Musica P. Sansaini, arti grafiche e fotomeccaniche di Roma, 1930 in 8, pp. 42.