Pavia: battesimo di Agostino
MARIA IOANNES
Maria Fr. Ioannes, Foro-Iuliensis, alumnus Provinciae Venetae, floruit saec XVII. Fuit S. Theol. Doctor et a P. Generali in Germaniam Vicarius Generalis missus fuit, quia vir erat magnae prudentiae et non minoris eloquentiae, ac proclamatus Ecclesiastes. Ipse enim suis concionibus Ord. nostrum decoravit, atque eas publicae communitati per praelum communes fecit: edidit itaque: Conciones Quadragesimales.
Referenze:
Ossinger, p. 551 ex Elssio p. 388 et ex Herrera, T. I, p. 488.