Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Marsili Aloysius

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: MARSILI ALOYSIUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

MARSILI ALOYSIUS

 

 

 

Marsili Fr. Aloysius, nobilis Florentinus, vir fuit, ut ait Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. I, p. 223, vere encyclopedicus, atque in primis eloquentissimus orator, philosophus excellentissimus, atque theologus singularis. Neque tamen doctrina tantummodo atque eruditione, verum etiam magna morum probitate, summa prudentia, atque mera rerum agendarum dexteritate proeminebat. Ortum habuit circa an. 1340; a puero Augustiniano Ordini nomen dederat; an. 1358 erat in coenobio patrio ad S. Spiritum studens; amicissimus extitit a primaeva aetate Francisci Petrarchae, qui ob egregias eius dotes quammaxime eum diligebat, quique in suis ad ipsum scriptis epistolis haec inter alia fatur: "Magnam tui nominis uberem materiam et laetandi trbuis, et sperandi, ante, alios mihi, quo fortasse non alius in te oculos altius defixit. Clarum tibi lumen ingenii Deus dedit, industriaeque nobilis stimulos addidit, atque ex his notitiam rerum variarum pro aetate mirificam ...". In eisdem epistolis eximius Petrarcha amicum monet, ne dum theologiae operam navat, litterarum amoenarum studia negligat, illumque hortatur ad calamo refutanda Averrohis deliramenta, quae tunc temporis nonnulli in Italia sectabantur. Sua perfecit studiorum curricula Florentiae, Paduae, Venetiis, Avenione, Parisiis, quo circa an. 1377 lauream magistralem obtinuit. In patriam reversus publicas aperuit scholas. "Cum floreret in hac civitate, scripsit Poggius Florentinus in oratione 3 in Nicolai Nicoli funere, eximia virtus doctissimi omnium viri Ludovici Marsilii ex Religione Augustini, contulit, (Nicolaus) se in eius familiaritatem, ut una cum studiis doctrinae, vitae quoque, et morum institutionem perciperet. Erat domus Ludovici referta tunc egregiis adolescentibus, qui sibi vitam eius, et mores proposuerant imitandos. Frequentabatur quoque ab optimis, et praestantissimis viris hujus civitatis, qui ad eum velut ad quoddam divinum oraculum confluebant. Erudivit autem, liberaliterque instituit plures, qui viri doctissimi evaserunt, sed emersere inter alios praecipue Ioannes Laurensis, Robertus Rossus, et hic noster Nicolaus, qui caeteris rebus posthabitis, numquam a latere Ludovici discedens, optimis praeceptis vivendi institutus est ... Morum autem severitatem, et loquendi harmoniam quandam, ac in reprehendendis vitiis libertatem ab illo hausit, qui erat promptissimus et paratissimus ad vitiorum objurgationem ...". Arctissima amicitia coniunctus etiam fuit Coluccio Salutati, Francisco Landini, Marsilio de S. Sophia, Blasio Pelagani, aliisque quamplurimis litteris et virtutibus egregiis viris. A Florentina Republica magni factus atque ad Andegavensem Ludovicum principem pro suo oratore missus et in suum theologum adscitus; immo et a Bonifatio IX eum sibi in Episcopum postulavit. At iuvat epistolam, quam propterea ad praefatum Pontificem misit, in medium proferre. "Quum inter alios viros nostrae civitatis, ita scribebant ad Pontificem illius Rectores, emineat illud singulare scientiae lumen Fr. Lodovicus de Marsiliis Ordinis Eremit., S. Theologiae incomparabilis, etiam Eruditissimorum opinione Magister, non patiuntur suarum virtutum merita, quod ipsum in nostris supplicationibus negligamus. Quamobrem et istum virum, fama celebrem, et cunctis virtutibus excellentem, vestrae Beatitudini ad praefatam Ecclesiam totius nostrae devotionis affectibus commendamus. Sufficere deberet nobis ad ipsum sola sui nominis claritudo, cuius sonus atque praeconium veluti sol quidam humanus, ubicumque sonuerit, inextinguibiles splendores et radios circumfundit. Nec immerito. Magisterium etenim in famosissima civitate Parisiensi, non bullarum suffragio, sed ex forma studii multis sudoribus, atque vigillis est adeptus. In quo tantum et talem cunctorum scibilium habitum acquisivit, ut de ipso verissime dici possit, quod olim de Patre sui Ordinis Augustino vulgatum est, legi scilicet deesse, quidque Magistrum Ludovicum contigit ignorare. Scientia quidem sua, si perspicacitatem requirimus, investicabilis est, si latitudinem, immensa, si altitudinem, inaccessibilis, si profunditatem incomprensibilis est". Laudant insuper eius vitae sanctimoniam, eius in agendis dexteritatem, prudentiam, erga Religionem eius submissam observantiam, eiusque eximium zelum in corruptus mores reformandos, nec non eius vere miram eloquentiam. Sed iis non obstantibus alter Augustinianus Florentiae pro suo pastore donatus fuit, magister scilicet Onuphrius de Visdominis. Aloysio nostro, post innumeros labores, ceu Regens studiorum in convetu Florentino, ceu praedicator et Provinciae Pisarum praefectus in Ordine ab eo exantlatos, obstitit forsan, ut Episcopatum consequeretur, eius ad profitendum Urbanum VI verum pontificem quaedam haesitatio ab eodem manifestata. De Aloysii obitu haec habet Scipio Ammirato, Istorie Fiorentine, T. II, (1647), libr. XVI, p. 845: "Morì del mese d'agosto, addì 21 dell'an. 1394, Fra Luigi de' Marsili di Firenze dell'Ordine degli Eremitani di Santo Agostino, e per essere stato riputato di vita e di costumi esemplari, di dottrina e scienza eccellente et huomo di grande eloquenza, et havendo in molte occasioni in casa et fuori con diversi Principi servito alla Repubblica, la Signoria, oltre ad averlo honorato a spese pubbliche nel mortorio, volse che gli fosse fatto un sepolcro, il quale si vede ancora oggi in pittura nella gran Chiesa di Santa Maria del Fiore". Haec autem exarata ab eo dicuntur:

1. Vetus et novum Testamentum carmine heroico; extabat olim in nostra Florentiae. In catalogo Bibl. Eremitarum olim Patavii existentis a I. Phil. Tomasino edito, ligitur: Summaria Biblica verso Hexametro tradita in fol. membr. quae videntur anonyma; num eadem designavit opus a Marsilio conscriptum?

2. Quaestiones Theologicae, liber. I.

3. Commentaria diversa, liber. I.

4. Sermones varii, liber I.

5. La divota e utilissima confessione di Fr. Luigi Marsili. Extat in cod. Vat. Barber. Lat. 4119 (XLVI. 61) in fol. saec. XIV, ff. 488-492, binis coll. exarato et in cod. N. 1, Bibl. Laurentianae, p. 176 et seqq.

6. Commento a una Canzone di Francesco Petrarca (essa è la canzone all'Italia) per Luigi de' Marsilii, Bologna, per Gaetano Romagnuoli (tip. Monti), 1863 in 16°, pp. 52. De hoc commentario haec scribit Zambrini, Le opere volgari a stampa, col. 652: "Si tirarono 200 ess. in carta comune e due distinti in forma di 8°. Pubblicò questa graziosa inidita scrittura l'egregio cav. Carlo Gargiolli: si può rigurdare come un importante storico documento".

7. Canzone di Francesco Petrarca col comento inedito di Luigi de' Marsili. Lucca, Tip. Landi, 1868, in 8°, pp. 16. Praefatus Zambrini, l. c., haec. notat: "Ediz. di soli 100 esemplari, fatta a solennizzare le nozze Burlamacchi-Giomignani. N'ebbe cura l'illustre filologo avv. Leone del Prete, che vi premise un Avvertimento, in cui si dà conto di questa scrittura, tratta dal codice Laurenziano, quondam Stroziano, n. 178, dove sta eziandio l'altro Comento dello stesso Marsili alla Canzone: Italia mia, benchè 'l parlar sia indarno, sopra notato. Quello che qui or noi registriamo riguarda la Canzone che comincia: O aspettata in ciel, beata e bella".

8. Lettere sei scritte ad Guido di Messer Tommaso dal Palagio admaestrandolo della vera via, scritte da Parigi dal 1374 al 1378. Prima vice ab Ant. Francisco Doni, Prose antiche di Dante, Petrarca et Boccaccio ecc. Firenze, 1547, in 4°, pp. 49-53 edita ex iis fuit illa in qua Aloysius noster reprehendit vitam non puram Clericorum sui temporis, ac data Parisiis die 22 iulii 1375, quae, ut testo di lingua ora ridotto alla sua vera lezione edita quoque fuit: in Genova, Bernabò Lomellin, an. 1859, in 8°, ff. 15, cura Zambrini, (cfr. l. c.); mutila vero, edita extat cum aliis quinque epistolis una simul cum Le Lettere del b. Giovanni dalle Celle ... e d'altri ... recate a miglior lezione dal P. Bartolomeo Sorio, Roma, 1845, et cum Lettere de' Santi e Beati Fiorentini, in Firenze, Moncke, 1736. Item ex integro, secondo un codice Palatino segnato N. CVII, Torino, Pompe, 1862, et in Rivista Contemporanea, Luglio 1862, opera et studio Francisci Selmi. Ant. Franc. Doni, pp. 46-49 edidit quoque aliam eius epistolam ad Domicillam Virginem, quae ad Christi Domini sepulcrum invisendum pergere volebat; nec non tertiam ad Cinum Pistoriensem. Alia eius epistola ad Carolum Regem Francorum extat Parisis in Bibl. Regia, codd. 1463 et 4123. Aliae eius epistola a diverse persone sunt in Cod. 1250 Bibl. Vat. Chisianae; epistolae ab tandem eo missae ad Guidum Thomae del Palagio extant in Bibl. Riccardiana, codd. 1080, 1090, 1093, 1156, 2278, 2313; item in Leopoldiana cod. 114; in Gaddiana cod. 155, in quamplurimis codd. Bibl. Laurentianae et in aliis bibliothecis.

 

 

 

Referenze:

De Marsilio scripserunt omnes nostrates praesertim Gratianus, p. 132; Gandolphus, p. 249; Ossinger, p. 558 et P. Stanislaus Bellandi, Luigi Marsili degli Agostiniani, apostolo ed anima del rinascimento letterario in Firenze, Anno 1343-1394. Firenze, 1911; inter externos praecipui fuerunt: Tiraboschi, Storia della Lett. ital. Modena, 1775, T. V, pp. 131-136, 150; Barthol. Sorio, Prefazione alla Collazione dell'Abate Isac, Roma, 1845, pp. 63-68; Ioseph Fracassetti, Lettere senili di Francesco Petrarca volganizzate e dichiarate con note, Firenze, 1870, Vol. II, p. 427 et seqq.; Diario d'anonimo fiorentino in Documenti di Storia d'Italia, Firenze, 1876, pp. 444, 448; Fr. Selmi, Documenti cavati dai trecentisti circa il potere temporale della Chiesa, Rivista Contemporanea, An. X, Vol. XXX, Torino, 1866; Florianus del Secolo, Un Teologo dell'ultimo trecento, Luigi Marsili, in Rivista Pugliese, Trani-Bari, Vol. XIV, settembr. 1897, pp. 137-145; Franc. Novati, Epistolario di Coluccio Salutati, Roma 1891, Vol. I, pp. 243, 245; Cornelia Casari, Notizie intorno a Luigi Marsili, Lovere 1900.