Pavia: battesimo di Agostino
MARTELLINI BERNARDUS
Martellini Fr. Bernardus, nobilis Florentinus, filius Lippi, a puero Ordinem Augustinianum ingreditur atque in eo evasit S. Theol. Magister. Dicitur a scriptoribus philosophiae et theologiae scientia clarus, sacrisque litteris egregie instructus. Ob eius virtutes ac doctrinam, an. 1342, die 17 iulii a Clemente VI ad Caesenae Episcopatum evectus fuit, quem per sex annos sanctissime rexit. Debitum naturae persolvit die 28 iulii an. 1348 et apud nostrates Caesenae sepultus fuit. A nostris scriptoribus dicitur multa scripsisse, quae deperdita periere, vel anonyma in bibliothecis latent.
Referenze:
Ughelli, T. II, col. 459, n. 52; Negri, de Script. Florent., p. 104; Ossinger, p. 562; et Lanteri, Eremi Sacrae Aug., Part. I, p. 49 et alios