Pavia: battesimo di Agostino
MARTINELLI THOMAS
Martinelli Fr. Thomas, S. R. E. Cardinalis, natus in paroecia S. Annae prope Lucam in Tuscia die 4 Februari an. 1827, XV suae aetatis anno nomen dedit nostro S. Ordini, in quo illico egregium de se specimem dare coepit. Regularis enim perfectionis amantissimus, paupertati, obedientiae, humilitati, caritati aliisque virtutibus totum se dedit, iisque augendis in dies ad mortem usque magis semper incubuit. Eius pietas in Deum, Virginem Deiparam et Sanctos semper enituit. Asper in se, in alios comis omnium sibi devinxit animos, ut neminem unquam minus benevolum expertus fuerit. Omnis officii diligentissimus, scientiae, divinarum praesertim rerum, tantum adiecit animum, quantum eius doctrina in posterum patefecit. Mature ergo aliis exemplar effectus, supremisque Ordinis Moderatoribus apprime carus, iuvenis adhuc professis clericis educandis praeficitur ac brevi nobiliora Ordinis munera obtinuit. Romae enim in coenobio S. P. Augustini, postquam die 22 Dec. 1849 ordinatus Sacerdos fuerat, Lector prius, et ab an. 1855 Studiorum et Collegii Regens nominatus, die 26 Mai 1859 magistrali laurea condecorari promeruit. Eo ipso anno Ordinis secretarius renuntiatus, an. 1862 Belgium, Hollandiam, Hiberniam, Bavariam ac Bohemiam una cum R.mo P. Generali invisit. Die 30 Ianuari 1862, peracto publico periculo, in sapientiae Romano Athenaeo S. Scripturae cathedram obtinuit, et die 28 nov. 1864 S. Indicis Congregationis inter consultores cooptari meruit. Pluries coram Pontifice in Sixtina cappella praedicavit; anno 1865 in Capitulo Generali Assistens Generalis electus est; inde membrum Academiae Religionis Catholicae, examinator in concursibus ad Operam Piam Carolinam, Collegii theologici Romanae Universitatis subdecanus, ac demum Concilii Vaticani theologus, ubique parem et doctrinae et sanctitatis laudem sibi promeruit. His permotus Pius Pp. IX, die 22 decembris 1873 ipsum S. R. E. Cardinalem Diaconum Tituli S. Georgi in Velabro creavit. Id vero quod Ordini nostro universo summae laetitiae, ipsi moerori fuit, humilitati enim quammaxime studens, amplissimam dignitatem nonnisi iussus accepit. Anno 1875, die 17 sept. translatus est ad Ordinem Cardinalium Presbiterorum, ac pro S. Georgii in Velabro, titulum S. Priscae obtinuit, eoque dimisso, an. 1884 renuntiatus fuit Episcopus Suburbicariae Sabinensi Dioecesis, atque abbas perpetuus S. Mariae Farfensis. Sacrorum Rituum Congregationis primum, deinde S. Congregationis Indicis Praefecturam habuit. Aliis item adscriptus est Sacris Congregationibus, idest S. Romanae et Universalis Inquisitionis, S. Concistorii, Episcoporum et Regularium, Sacrorum Rituum, Indulgentiarum et Studiorum quibus omnibus solertissimam navavit operam. Ad haec, Protector fuit Nostri S. Ordinis, nec non Piae Unionis Matrum Christianarum et alterius SS. Salvatoris in Ecclesia nostra Pisauriensi erectae. Cardinalatus amplissima dignitate auctus, eamdem vitae servavit asperitatem, virtutesque omnes, humilitatem praesertim, impensius coluit. Dioecesim sancte gubernavit, atque in pauperes et Pia Opera omne fere peculium effudit. Instituti sui amantissimus, ne gravi quidem valetudinis causa induci potuit ut a Conventus incomodis et insalubri habitatione discederet, ubi divino officio, aliisque precibus, quantum potuit, cum aliis interfuit. Summo mane quatuor continenter horas divinae rei faciendae, orationi et contemplationi, magno spiritus fervore impendebat. Reliquam vero diei partem ita oratione, studio et rebus gerendis contexebat, ut tota eius vita iuge spirituale exercitium videretur. Hinc factum est, ut ab omnibus suspiceretur et mortem oppeteret tanta virtute dignam. Itaque, erumpente morbo, omnibus sacramentis munitus, pientissime mortuus est die 30 martii, anni 1888. Scripsit ac edidit:
1. Sommario delle Indulgenze concesse alla Compagnia della Cintura, della B. Vergine Maria di Consolazione e di S. Agostino e S. Monica. Roma, Tip. Marini, 1867.
2. Epistola pastoralis ad Clerum et Populum Sabinensis Dioecesis. Romae, Typ. Pacis, 1884.
3. De Laudibus E.mi ac R.mi Cardinalis Caroli Augusti de Reisach Episcopi Sabinensis, SS. Studiorum Congregationis Praefecti, oratio funebris habita in Archigimnasii Romani templo a Fr. Thoma M. Martinelli O. E. S. A. S. Scripturae Professore, die 17 Febr. 1870. Romae, Typ. Olivieri, 1870.
Referenze:
Mattioli, Raccolta di Memorie intorno alla vita dell'E.mo Card. Tommaso M. Martinelli, Roma, Tip. Poliglotta, 1880, ubi invenies litteram R.mi P. Pontifici Neno eius vitam describentem et eius effigiem