Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Martini Honorius

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: MARTINI HONORIUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

MARTINI HONORIUS DE SANCTA CRUCE

 

 

 

Martini Fr Honorius de Sancta Cruce, ex Costello Vallardi regionis Thusciae, Congregationis Ilicetanae alumnus, ex Ambrosio Landucci in Sylva Ilicetana, p. 157, vir fuit pius, integerrimus custos regulae e statutorum Ordinis, qui ad fidelium devotionem fovendam multa scripsit circa vitas et res mirabiles gestas Sanctorum; quinque imagines quoque et effigies eorum cudi et sculpi curavit. Et iste idem esse mihi videtur ac ille Honorius Ilicetanus, qui a Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. II, p. 419, diversus fit ab Honorio Martini, de quo etiam ipse Lanteri eodem loco, qui pie obiit valde senex an. 1626. Ex eius ingenio itaque habentur:

1. La miracolosa vita e morte della gloriosa vergine S. Cristiana di S. Croce in Val d'Arno di sotto dell'Ordine Eremitano del S. P. Agostino. Alla Ser.ma Mad. Cristiana di Lorenzo Medici Granduchessa di Toscana. In Siena, 1593 per Luca Bonetti in 4° (rara). Ita Moreni, Bibliograf. cit., Vol. II, p. 49.

2. Vita della Beata Rita da Cascia. Siena, 1593 in 4°. Ita Gandolphus in Dissertatione historica de 200 celeb. Augustinianis script., p. 370.

3. Vita B. Ioannis Guccii, an. 1630.

 

 

 

Referenze:

Cfr. Ossinger, p. 563; Gratianus, p. 98; Lanteri, in Addit. ad Crusenii Monasticon, T. I, p. 740, et Lopez in Addit. cit., Vol. II, p. 213