Pavia: battesimo di Agostino
MASCIOLI GABRIEL
Mascioli Fr. Gabriel, alias etiam Foschi dictus, Anconitanus, natus est circa annos 1450-60. Eruditissimus Vecchietti in sua Bibliotheca Picena (IV, p. 193) affirmat ipsum natum fuisse in Castro S. Angeli e Pisauriensi nobile familia Foschi; ast documenta ab ipso allata parum probant. Nostrum sacrum habitum in Anconitano S. Augustini coenobio vestivit; fuit sacrae theologiae professor, et anno 1501 praeceptor Ranucci Mathelicae Domini. An. 1503 Piceni Prior Provincialis estitit, et cum an. 1507 Romae degeret, Aegidius Viterbiensis, Prior Generalis, sibi in socium adscivit; ast, Apostolici Sacrarii Praefectura vacante, idem Generalis Papae Iulio II illum inter alios proposuit, et Pontifex nomen eius auditum: "hunc, dixit, volumus pro nostro Sacrista, quia natus est Anconae, quae civitas Ecclesiae semper fuit fidelis" eodemque tempore Dyrachii archiepiscopali titulo insignitus fuit. Anno autem 1511, die 30 aprilis Castrensi Ecclesiae praeficitur, quam tamen semper absens septem annos administravit, eamque postea ultro dimisit cum regressu an. 1518. A Leone X cleri Romani examinator mense decembris 1513 nominatus ac deinde mense aprilis 1518 Cardinalis Aegidii Viterbiensis socius in legatione hispanica, Romam remeavit an. 1519, qua cum pervenisset in concistorio semipublico, primus inter praelatos suam protulit sententiam de B. Francisco de Paula canonizando, quod revera Leone X eodem anno factum fuit. Ab Adriano Pp. VI legatus fuit per Marchiam Anconitanam, et anno 1530 Bononiae adstitit Clementi VII Carolum V imperatorem coronanti, dum superiori anno nominatus esset Pontificiae cappellae magister. Die 16 aprilis 1533 celeberrimum Paulum Giovium in episcopum consecravit. Quamvis valde senex ac valitudinarius, mense septembris an. 1534, Clementem Pp. VII Massiliam petientem secutus, matrimonio inter Regis Francorum Francisci I primogenitum et Catherinam Mediceam initum adstitit, quum anno superiore coadiutorem in officio obtinuisset. Nonnulli illum obiisse Savonae mense novembris 1534 affirmant, alii vero Romae die 25 octobris eiusdem anni. Tempestive suum condiderat testamentum et in matrem Magdalenam Foschi adoptaverat, ex qua etiam cognomen Foschi susceperat, quamvis e Mascioli genere ortum habuisset. Ita videtur esse ex documentis consultis. Dicitur ab Ossinger, Bibliotheca Augustiniana, p. 565 et a Iuliano Saracini in notitiis hist. Anconae, p. 512. "Praelatus domesticus Palatii Apostolici (1529) et miles S. Petri". Suavissimis moribus ornatus parem habuit pietatem, doctrinam, atque sacrarum coeremoniarum peritiam. Reliquit quaedam opuscula et sunt:
1. De Ritu et coeremoniis in Cappella Pontificia. Reperitur in Cod. 187 Bibl. Capponianae nunc in Aedibus Vaticanis.
2. Acta in Adventu et coronatione Caroli V, in civitate Bononiae. In eadem Bibliotheca mss.
3. Acta quaedam coeremonialia ab anno 1508 cum suplemento usque ad annum 1550. In eadem Bibliotheca.
4. Instructio pro successoribus Sacristae Papae pro capellis totius anni et aliis varietatibus occurrentibus. Haec instructio ab eo conscripta an. 22 sui officii Magistri Cappellae Pontificiae nenpe an. 1529 ms. extabat apud Illustrissimum et Rev.mum Alexandrum Vitticium Episcopum Alactrinum, illanique se legisse in suis mss. testatus est Landuccius noster.
5. Sermones Quadragesimales, teste Angelo Rocca.
6. Lectiones variae super libros Sententiarum. Ms. in fol. Extat in Bibliotheca Angelica Romae. Alia opera quae ei tribuuntur tum a Mazzucchelli, et a Sarecini et tum a Vecchietti (Bibliotheca Picena, T. 4, p. 193 et seq.) sunt nostratis Fr. Niccolai Foresii Aquapendentani. Notandum insuper est quod Vecchietti de una eademque persona duas facit ut facillime conspici potest si conferatur eadem Bibliotheca, T. IV, p. 193 et 250.
Referenze:
Lanteri, Eremi Sacr., p. 63, T. I, Gandolfo, p. 126