Pavia: battesimo di Agostino
MASI CYPRIANUS
Masi Fr. Cyprianus, nobilis Florentinus, discipulus nostratis Leonardi Cocquei, fuit regens Studiorurn Pisarum, Florentiae, Genuae, et duobus vicibus Senarum. Romae per sex annos philosophiam legit, theologiam annis 12 diversis in locis, et Florentini Collegii theologorum magister, et decanus evasit anno 1628. Praedicavit Romae, Florentiae, Genuae, Firmi, Senis, Pisis, semper cum laude ac fidelium fructu. Alia afferre possemus amplissima testimonia, quod esset summa doctrina, et acutissimo ingenio, et ad hominum famam pervenisset, editis theologicis scriptis, quibus Augustiniana et Aegidiana dogmata atque sententiae mirum in modum explicabantur atque illustrabantur. Testis est vero Cerracchius multa alia parasse, quae proferre in lucem meditabatur, quibusque extrema manu minime accessit; nam cum nondum complesset 39 aetatis annum, summis, quos in studiis adhibuerat, laboribus consumptus ex hac vita migravit Florentiae an. 1631. Pervenerunt illa ad manus Traballesii cuiusdam, qui tum regebat Florentinum S. Spiritus coenobium, cuiusque negligentia nunc amissa dolemus, quod quidem suspicionem maxime movet, extitisse qui ex laboribus Masii suo nomini libare laudem voluerunt. Academiae Pisanae, post mortem nostratis Aegidii Nuccii, metaphisices professor anno 1627 renunciatus fuit. Ecce nunc eius scripta:
1. Argumentum Dominicae Nativitatis. Romae, 1612.
2. Argumentum Dominicae Incarnationis. Pisis, 1619.
3. Dissertatio de praedestinationis et reprobationis mysterio... pro Sanctis Augustino et Thoma Aquinate Ecclesiae Doctoribus ex Aegidii Columnae firmissima sententia, publici iuris facta, Pisis, 1621, in 4° et Maceratae apud Petrum Salvionum, 1622, in 4°.
4. Disputatio de Altissimis scientiae et voluntatis Dei attributis, etc. Senis, 1623.
5. Clavis aurea magni Patris Augustini Caelestis theologiae clavigeri, qua liber Apocalypsis septem obsignatus sigillis potissimum aperitur. Florentiae apud Iunctas 1624. Inter caetera, quae Masius medita reliquit, erat commentarium de simultanea rerum creatione ad mentem S. P. Augustini.
Referenze:
Fabroni, Hist. Acad. Pisanae, T. III p. 137; Lanteri, Postr. Saec., Vol. III, p. 138; Lopez, Addit. ad Monast. Aug., Vol. II, p. 144; Ossinger, p. 566; Hurter, Nomencl. Lit., T. III, (1907) col. 652