Pavia: battesimo di Agostino
MASSA LAURENTIUS
Massa Fr. Laurentius, Cremonensis, male a nonnullis Lectantius vocatus, cum primum Augustinianae familiae Congregationis Lombardiae spiritum auserit, praeceptorem Ven. P. Augustinum Cazzoli Cremonensem sortitus est. Sub tanti viri disciplina eo regularis observantiae devenit ut suis aequaevis virtutum exemplar, haud socius videretur. In patriae coenobio philosophicis ac theologicis studiis applicatus, in iis adeo praecelluit, ut primum magister, quam discipulus emerserit. Hinc ad divinae praedicationis officium: hinc ad suas Congregationis curas evocatus, et populos Dei verbo, ac fratres in agendo dexteritate mirifice delectabat. Romam igitur a Vic. Generali cum Modesto Pinzono itidem Cremonensi, exinde Congregationis generalis administro, allegatus, diuturnam litem inter Cremonenses Sanctimoniales Cistercienses S. Ioannis de Columba nuncupatas, ac illas S. Monicae Augustiniani Ordinis maximo harum beneficio resecavit. Mediolanum neque immerito pro utroque clero cremonen. apud Franciscum Sfortiam Ducem missus, quidquid in eius levamen percupiebatur, oris et morum excellentia, qua Principes viros etiam alliciebat, assecutus est. Insigniores Congreg. suae gradus obivit; Socius enim Vic. Generalis, semel Procurator Generalis, quater Visitator, quater Definitor, anno tandem 1507, ad supremam suae Congreg. dignitatem in comitiis generalibus omnium electorum votis assumptus est. Postremo pro Congregatione sua cum multis egregiis laboribus functus esset, aetate annorum 54 Romae abdormivit in Domino, dum Prior esset in coenobio S. Mariae de populo an. 1511. Reliquit: Sermones quadragesimales et alia opera ms.
Referenze:
Ita fere Arisi in sua Cremona Literata, Parmae, 1702, T. II, p. 459 ex nostrate Calvi, Delle Mem. Istor. delle Congr. Obs. di Lombardia dell'Ord. Erem. di S. Agost., Milano, 1669, p. 186-88; et ex Torelli, Secoli Agostiniani, T. 7, ad an. 1507, n. 21. Cfr. etiam Ossinger in Bibliotheca Augustiniana, p. 274, et Lanteri, in Postr. Saec. Sex Religionis August., Vol. III, p. 399