Pavia: battesimo di Agostino
de MASSA MICHAEL
de Massa Fr. Michael, Senensis origine, vir fuit peracuti ingenii, multae lectionis, atque amplissimae tum sacrae, tum profanae eruditionis, adeo ut sua aetate inter caeteros doctrina praestantes, perpaucos sibi, pares habuerit. In theologia, ac praesertim morali singularis fuit, in concionibus disertissimus, in Scripturis autem potissimum versatus. Multa, eaque egregia, atque Christianae Reipublicae perutilia opera exaravit, quae olim in nostris bibliothecis Romae, Mediolani, Bononiae, atque Neapoli servabantur; sed incaute, ait noster Gandolphus, p. 267-68, tam pretiosae gemmae conservatae, vel male periere, vel in scrinia aliena translatae fuere. Erat de familia Beccucci inter nobiliores de Massa, Senensis dictionis; mense iunio an. 1332, ut Definitor, interfuit capitulo generali Venetiis celebrato; decessit Parisiis die 10 mai anno 1337, cum adhuc esset Baccalaureus et in florida aetate, sepultusque fuit in nostra ecclesia, et in eius sepulchro subsignata volumina a se edita, quae nimirum sunt:
1. In primum Sententiarum, volumen magnum quod asservabatur in nostris biblioth. Bononiae et Neapolitanae de Carbonaria (Cfr. Gandolphum, p. 268).
2. In secundum, tertium et quartum Sententiarum, volumina III ut testantur Coranus, Rocca et Possevinus.
3. In omnes libros veteris Testantenti commentaria.
4. Fr. Michaelis de Massa, Ordinis Fratrum heremitarum S. Augustini, liber de quatuor virtutibus cardinalibus. Extat in Bibl. Angelica Urbis in cod. 6 (A. 1. 13), membr. in 4°, saec. XV, binis coll. inter ff. 1-32v et incipit: "Regna remota in scientia non sunt". Asservatur etiam in Bibl. Burdigalensi (de Bordeaux) in cod. 267, in fol., saec. XV, inter ff. 75-91v.
5. Tractatus de virtutibus, in quo veterum philosophorum et poetarum plures sententiae efferuntur. Hic tractatus anepigraphus est in cod. 69 (A. 7. 8) Bibl. Angelicae Urbis, in quo sunt alia scripta nostratis Fr. Michaelis de Massa, et forsan idem ac ille, eidem Michaeli tributus, qui inscribitur: De tribus virtutibus divinis liber I, vel alter cui titulus: De meritis et efficacis bonorum operum liber 1, eidem Michaeli pariter a nostris historicis assignatus. Inc. "Sedeo ut regina et vidua non sum et luctum non videbo. Apoc. ca°. 18. Discurrendo per singula quod naturaliter omnes homines, praesertim recteviventes habere desiderant". In fine mutilus. Continetur inter ff. 113-118 et huic immediate subsequitur ff. 119-132. Summarium in Eticam Aristotelis, quod puto etiam opus esse eiusdem Michaelis cum codex sit saec. XIV et eadem manu exaratus.
6. Vita Christi, quae ms. asservatur Lipsiae in Paulina, teste B. Fellero, p. 162.
7. Passio Domini per fr. Michaelem de Massa Ord. Erem. S. Augustini. Inc.: "Angeli pacis amare flebunt". Asservatur ms. Monachii in olim Regia, Oxoniae in Bodleiana, Cod. 2670; Cantabrigae in Biblioth. privata L., Vol. 194, et iuxta nostratem Schier Cod. 353, p. 257, quartum exemplar asservabatur in Bibl. Universitatis Lovaniensis.
8. Sermones Fr. Michaelis de Massa... inc "Dominica prima de Adventu sermo primus ad modum postille patris Michaelis de Massa. Erunt signa in sole, luna et stellis. Luc. 23. Ad hoc ut subditi recipiant regem venturum...". Asservantur in codice 69 (A. 7. 8) Bibl. Angelicae, saec. XIV, inter ff. 1-112; et alii tres Sermones extant in cod. 369 (D. 2. 1) saec. XIV, in fol. ff. 99b-102 eiusdem Bibliothecae, in quo etiam continetur:
9. Expositio sive lectura venerabilis magistri Michaelis de Massa Marittima Ord. Fr.m Sancti Aug.i super Evangelium Mathaei, ff. 1-22. Inc.: "(L)iber generationis Ihesu X.pi".
10. Prima expositio super Lucam ad literam secundum magistrum Michaelem de Massa... moraliter et exemplariter, multum utilis et plena documentis plurium philosophorum et poetarum, ff. 24b-42a. Inc.: "Lucas syrus natione".
11. Expositio altera super Evangelium Lucae. Ibidem ff. 47a-77a et 81-85. Insuper hoc in codice habentur etiam eiusdem fr. Michaelis: a) Nota quaedam notabilia et moralia dicta philosophorum et sanctorum de vitiis et virtutibus, ff. 23-4; b) Nota quaedam per figuras, ff. 42a-47a; c) De vitiis capitalibus et eorum remediis, ff. 86a-99a, et alia. Ipsi eidem Michaeli tribuunt scriptores adhuc: Expositio in Isaiam liber I; Expositio in Marcum, liber I; et in Ioannem; Sermones varii, teste Trithemio; Sermones in honorem Sanctorum, teste Guillelmo Eysingreino; Notabilia et Variorum liber I; Quaestiones, et alia.
Referenze:
Ossinger, p. 567; Gesner, p. 512; Frisium, p. 607; Ugurgerium, in Pompis Senensibus, Part. I, p. 367; praefatum Gandolphum, p. 267-68; Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. I, p. 148; Herrera, T. II, p. 90; Hurter, Nomencl. Lit., T. II (1906), col. 557; Fabricium-Mansi, Bibl. Lat. Mediae et infimae aetatis, T. V, (Florentiae, 1858, p. 74, et alios). Notandum denique est quod noster Herrera, T. II, p. 92 et 93, alios duos nostros religiosos nomine Michaelis de Massa nominat, qui floruerunt saec. XV, qui et ipsi viri fuerunt doctissimi, sed, ut videtur, nihil ediderunt