Pavia: battesimo di Agostino
MASSAINI TIBURTIUS
Massaini Fr. Tiburtius, Cremonensis, vixit saec. XVI, fuitque sua aetate celeberrimus musicus. Diu vixit Placentiae in augustiniano coenobio ad S. Laurentium; inibi enim circa an. 1530 Eremitarum Ordini nomen dederat, et an. 1544 artem canendi pueros docebat. An. 1571 Romam accersitus Capellae Magister ecclesiae S. Mariae de Populo constituitur. An. 1580 erat in nostro Laudensi coenobio, ex quo, eo ipso anno, ab Imperatore Rodulpho II, cui acceptissimus erat, vocatus fuit ad civitatem Pragae ut esset inibi ecclesiae Palatinae musices magister. Nonnulli historici ferunt illum non longo tempore illac moram duxisse, alii vero per decem et amplius annos. An. 1591 in ecclesia palatina civitatis Salisburgensis; ast an. 1598 iterum erat Placentiae ecclesiae cathedralis musices praefectus, et anno insequenti in ecclesia cathedrali Laudensi. An. 1605 morabatur Romae ad S. Augustini coenobium director chori ac inde Pompeiam Laudem remeavit ubi reperitur an. 1608, et in qua forsan obiit non multo post. Varios amicos excoluit, praesertim Ioan. Franciscum Medici, Turriani et Ioan. Ant. Peranda, ut ex eius epistolis constat, ex quibus etiam colligitur nostrum Fr. Tiburtium habuisse fratrem, Lucam appellatum, Venetorum ducem in insula Cretensi. In Augustiniano Cremonensi coenobio sub eius picta effigie legebatur: "Tiburtius Massainus Cremonem. Rudulphi Imp. Phonascus 1590. Opera eius sunt:
1. Sacri modulorum concentus, qui 6, 10 et 12 vocibus in duos, tresve choros coalescentes concini possunt. Venetiis, 1567, in 4.
2. Il 1 libr. dei Madrigali a 4 v., Venezia, appresso Ant. Gardano, 1569 in 4.
3. Madrigali a 5 v. Ibidem, 1571.
4. Madrigali a 4 v. libri II. Ibidem, 1573.
5. Motectorum cum 5 et 6 voc. liber I. Venetiis, apud Iosephum Guilelmum, 1576, in 4°.
6. Madrigali a 5 v. libri II, Venezia, Scotti, 1578.
7. Concentus 5 vocum in universos psalmos in vesperis omnium festorum per totum annum frequentatos, cum 3 magnificat quorum ultimum 9 v. modalatione copulatur, Venetiis, Cardano, 1576, et ibid. 1588.
8. Missae 5 et 6 vocum. Venetiis, apud Iosephum Guilelmum, 1578 in 4.
9. Salmi a 6 voci libro I. Ibidem 1578 in 4.
10. Mottetti a 5 voci lib. III. Ibidem 1580 in 4.
11. Liber primus cantionum ecclesiasticarum ut vulgo motecta vocant 4 vocum. Pragae, typ. Georgii Negrini, 1580 in 4. Alia editio hujus operis apparuit an. 1590. Opus nuncupatur Philippo de Mons., canonico ac thesauriario ecclesiae Cathedralis Cameracen. Alemanniae Imperatoris Capellae Magistro, tunc senescenti.
12. Lib. I Missarum, 5 v., Venetiis, apud Ant. Cardanum, 1587.
13. Lib. II Missarum, 5 v. Ibidem, 1587.
14. Sacri cantus, 5 voci pari. Venetiis, Giordano, 1594.
15. Il IV libr. dei Madrigali a 5 v. Venezia, Giordano, 1594.
16. Lib. I Missarum, 6 v., Venetiis, Amadinus, 1595. Dicat. hoc opus canonico Iacobo Fugger, et in litteris nuncupatoriis Cremonae Kal. Maii loquitur de cantionibus 6 v. iam editis.
17. Lib. II Missarum, 6 v. Venetiis, Amadinus, 1595.
18. Lib. III Missarum, 5 v. Venetiis, Amadinus, 1598.
19. Musica super Threnos Ieremiae Prophetae, 5 v. Ibidem. an. 1599. Litterae nuncupatioriae hujus operis dantur. Placentiae ex aedibus nostris (i. e. S. Laurentii) VII id. febr. 1599.
20. Lib. I Missarum, 8 v. Venetiis, Amadinus, 1600.
21. Lib. IV Missarum, 8 v. Venetiis, Amadinus, 1600.
22. Lib. I Cantionum (Motetti) 4 v. Venetiis, Amadinus, 1603. De hiss cantionibus auctor ipse sequens profert iudicium: "opus non tenui a me confectum studio laboreve, et multis aliis in lucem iam editis anteponendum censeo".
23. Sacrarum cantionum 7 v liber I, (Oper. XXXIII). Venetiis, 1607, in 4°.
24. Quaerimoniae cum responsoriis infra hebdomadam sanctam concinendae, (Oper XXXIII), Venetiis, Raveri, 1608. Extat in Archivo capitulari civitatis Laudensis.
25. In Collectaneis Diversorum inscriptis: a) Paradiso Musicale di Madrigali e canzoni a 5 v., Avers, 1596, in 4° oblong. b) Sinfonia Angelica, cusa in Amard sive Amorgos, 1583, per Humbertum Valerant. c) Melodia olimpica di diversi eccellentissimi musici, Avers, 1594 in 4° oblong.
Cfr. Arisi, Cremona Lit., T. II, p. 454; Ossinger, p. 568; Lanteri, T. III, p. 193; et Astengo, Musici Agostiniani, pp. 29-32. Rev. Canonicus Santini Romae possidebat compositiones mss. eiusdem Massaini, videlicet:
a) Lamentationes 5 v.;
b) Psalmi et Magnificat 8 v., ed. Venetiis, an. 1576);
c) 22 motecta 8 v.;
d) 21 motecta 5 v.;
e) Missae 4 et 5 v.
Referenze:
Féty, Biografie univers. des Musiciens, Vol. VI, Paris (1867), pp. 17-18