Pavia: battesimo di Agostino
MASSARIUS AMBROSIUS
Massari Fr. Ambrosius, Corae in Latio natus, unde modo Coranus, modo autem Coriolanus a scriptoribus appellatur, fuit famosus historicus, praeclarus orator, atque praecipuus suae aetatis theologus; quapropter iure meritoque a Trithemio dicitur: "in divinis Scripturis eruditus, et scientia litterarum saecularium insignis, excellens ingenio, et eloquio disertus, doctus et eloquens". Is an. 1452 die 3 iunii studens constitutus fuit in conventu nostro et studio Florentino (Reg. Dd. 6, f. 169a) et an. 1458, iam in S. Theol. Bacc., die 6 iunii facultatem obtinuit eundi in patriam suam et conventum pro suis expediendis negotiis. Die autem 15 decembr. 1461 licentiam habuit intrandi examen et insignia magistralia suscipiendi prout definitum fuerat in capitulo Senarum generali (Ibid. f. 173v). An. 1463 fit Regens Perusiae et an. 1465 in conventu Neapolitano. Anno vero insequenti electus fuit in Provincialem huius nostrae Romanae Provinciae (ibid. f. 174), ac paulo post ab Ordinis Generale constitutus fuit eius Vicarius ad visitandas provincias Terrae Laboris et Apulae, conventus de Cora, Velitrarum et de Genazzano, et die 12 maii 1470 iterum electus et confirmatus in Provincialem romanum. Sed eodem anno in cap. gen. Bononiensi ut Proc. gen. ac tandem an. 1476 die 28 martii Vicarius Gen. Apostolicus nec non in festo Pentecostes eiusdem anni, in cap. gen. Romae habito, ubi praesidentes ex parte Summi Pontificis fuerunt Card. Rothomagensis Ordinis protector, et ipse mag. Ambrosius de Cora, totius Ordinis Prior Gen.; in quo quidem munere, vivae vocis oraculo, et nemine discrepante reelectus fuit in cap. gen. Perusiae celebrato die 25 maii 1482, atque a mag. Gaspare de Urbeveteri, eiusdem capituli praeside, confirmatus. "Is fuit Generalis de Augustiniana Religione valde benemeritus (scripsit Lanteri, in Eremi Sacrae August. Part. I, p. 290); nam novem, quibus gubernavit, annorum spatio multimodis, multisque in locis Eremitanum Institutum instauravit, et auxit. Regularem disciplinam in pluribus Insubriae, Hetruriae, Galliae, Hispaniae atque Lusitaniae coenobiis ad exactiorem observantiam revocavit, missisque huc et illuc trans montes, et ultra mare solertissimis viris, qui nova coenobia aedificarent, Eremi nostrae confinia magis magisque dilatavit. Cum quidam Eusebius Corradi Mediolanensis, ac Dominicus a Tarvisio Canonici Regulares editis libris Augustinianam nostri Ordinis originem impugnassent, ipse statim validissima apologia quam Sixto IV nuncupavit, adversariorum ora obstruxit. Claruit etiam insigni religione atque pietate, quapropter complura ex permultis ipsius operibus sanctitatis odorem exhalant". Attamen aemulorum invidia circumventus anno 1485, an vere vel falso accusatus, Deus scit, apud Innocentium VIII, quod dixerit: "Papam Innocentium creatum fuisse in tenebris; quod in tenebris vivit, et in tenebris morietur", iussu ipsius Pontificis in carcerem intra molem Adrianam coniectus fuit ac inde post mensem martii, Monasterio pro carcere assignato, dimissus, dolore consumptus, non post multos dies eodem anno, mense maio, die 17 animam exhalavit. Narrat Aegidius Viterbiensis in suo Regesto ad an. 1508, p. 33 (Cfr. Anacleta August., Vol. VIII, p. 353) quod tanti infortuni causa nostrati Ambrosio fuerit mimium quoddam erga conterraneos studium; nam cum "Coranus fratrem Seraphinum Veliternum (lege: Coranum), virum litterarum ignarum, sed ad scribendum agendumque idoneum, et Theologiae insignibus ornaverit et Ordinis Procuratorem instituerit, qua iniuria affectus Urbevetanus Magister Gaspar, qui fuerat in Religione omnium fere magistratuum genere perfunctus, quique sub eodem Corano Romanam Provinciam rexerat, sui Ordinis Procurator, diu Generalis comes fuerat, longam, claramque Principis amicitiam in accerrima odia commutaverit, nec unquam destiterit donec plerisque adhibitis Patribus egit, ut Innocentius VIII Pontifex libellos in Generalem conscriptos videret, duci illum in Adrianam molem iuberet, per mensem eum sociosque maceraret". Et nunc en opera a Corano Ambrosio conscripta:
1. Vita precellentissimi Ecclesie Doctoris Divi Aurelii Augustini Iponensis Antistitis edita a sacre Theologie professore magistro Ambrosio Coriolano cive Romano et totius sacri Ordinis Fratrum Heremitarum eiusdem sancti Generali et Prefatio in Commentarios super regula ipsius ab eodem compositos.
2. Commentarii super regula divi Augustini Iponensis episcopi per modum dialogi.
3. Commentarii Ambrosii Coriolani generalis Ord. Her. S. Augustini in secundam regulam S. Augustini.
4. Defensorium Ordinis fratrum heremitarum S. Augustini responsivum ad maledica canonicorum assertorum regularium congregationis Frisonariae.
5. Chronica sacratissimi ordinis fratrum heremitarum S. Augustini ex dictis eiusdem S. Augustini, Ambrosii, Possidonii, Sigisberti, multorumque aliorum antiquorum doctorum, nec non et modernorum, utpote magistri Henrici de Urimaria, Iordanis, Francisci Petrarche, Antonini archiepiscopi Florentini, ac insuper ex innumeris privilegiis, et indultis a Sede apostolica prefato Ordine concessis. Haec omnia edita fuere: Rome a Magistro Gregorio Herolt de Bamberga divo Sixto quarto Pont. Maximo sedente. Anno IX (leg. XI) sui pontificatus: die octava decembris MCCCCLXXXI. Vol., in fol., ff. 248, II. 34 et 33, 32. (Cfr. Hain, n. 5683). Item Argentinae impensis Martini Schott, an. 1490. Secundus et tertius tractatus fuerunt in linguam gallicam versi, ac editi sub hoc titulo: Explication de la règle de S. Augustin, publiée sous forme de dialogue en 1480 par Ambroise Coriolan, traduite pour la première fois par le secrètaire du vice-gèrant de l'ordre. Abbeville 1861-1863. Item Defensorium, editum pariter fuit separatim s. l. a. et typ. (Romae, Herolt c. a. 1481 (Cfr. Hain, n. 5684).
6. Orationes de laudibus S. Augustini, una coram Pio II Pontifice max., et toto Cardineo coetu habita an. 1462 Tibure, alia coram Paulo II Veneto. Impressae Coriolani opera Romae a magistro Georgio Herolt de Bamberga, Divo Sixto IV Pont. Max. sedente, anno IX (lege XI) sui Pontificatus, die octava decembris MCCCCLXXXI in fol. editio valde praestans, tum charta, tum typis quadratis et concinnis. Hae duae Orationes P. Coriolani editae iterum fuerunt in lucem Romae, an. 1662, in 4°, una cum regula Carminibus Exametris et Pentametris versa, cuius init.: "Incipit Eximii..., e tenebris erutae opera R. A. P. M. F. Augustini Carillo de Ojeda Provinciae Chilensis ex Provincialis et apud Romanam Curiam Procuratoris Generalis.
7. Oratio de Virginis conceptione... coram Sixto IIII M. R. P. et Cardinea Senatoriaque corona VI id. decembr. annno MCCCCLXXII in templo D. Mariae de populo habita. S. l. typ. n. et a. (Romae, Ioh. Gensberg. c. an. 1473) 10 cc. 30 II, in 4°. (Cfr Hain n. 5685, Proctor, n. 3499). Eadem oratio S. l. a. et typ. n. (Romae, Steph. Plannck c. a. 1485), in 4°, cc. 6, II. 33 (Hain n. 5686). Item, ut legitur in fine: MCCCCLXXIII mensis febr. die XX impressus est hic sermo in domo Ioh. Philippi de Lignamine (Hain, n. 5687). Eadem oratio s. a. l. et Typ. nota (Romae, c. 1480) in 4°, 55 II. 6 ff. (Copinger, n. 1767 ex Rosenthal, cat. XXXVI, n. 480.
8. Ad Max. Rom. Pontif. Paulum II de Ioh. Apostoli et Evangeliste laudibus, et de vite contemplative celsitudine fr. Ambrosii de Cora... oratio. S. l. et a (Romae Barthol. Guldimbeck, c. 1478) in 4°, ff. 8, 29 II. (Hain, n. 5688). Haec oratio reperitur ms, in cod. 983, chart. in 4°, saec. XV, Bibl. Monasterii S. Michaelis Venetiarum et in cod. 5621 saec. XV, Bibl. Regiae Parisiensis, in quo asservantur etiam Orationes de laudibus S. Ioh. Evangelistae et de vitae contemplativae celsitudine, atque de laudibus S. Aagustini de quibus supra nec non aliae sequentes Orationes, eiusdem Ambrosii, videlicet:
9. De Lectoriae gradu;
10. Principium in legendam astrologiam;
11. Oratio de Sacerdotum vita;
12. De laudibus theologiae;
13. Oratio de sapientia et scientia Christi;
14. Oratio de eligendo novo generali, Bononiae anno 1470 habita;
15. Oratiode pace;
16. Oratio in illud: "Erat Iesus eiciens daemonum"et tandem
17. Vita B. Christinae Spoletanae authore Ambrosius de Cora O. E. S. A. ad cuius calcem subiectae sunt Aurelii de Sublaco et Petri Veronensis ad Eumdem Epistolae. Perperam haec vita dicitur a Gandolpho, p. 59 illam editam fuisse a Curtio et a Bollando in T. II, p. 800, nam vita B. Christinae quam exaravit Coriolanus numquam fuit edita.
18. Sermones Mariani eiusdem Mag. Ambrosii de Cora una cum memorata Oratione de Virg. Mariae conceptione asservantur mss. in Cod. 197 (738) chart. saec. XVI, fol. 256 et seqq. Bibl. Paulinae Monasteriensis ex Monasterio Werdenensi. Petrus de Alva in sua Bibl. Virginalis seu Mariae Mare magnum, T. III, pp. 588-590 habet sub hoc tit.: Incipit Sermo S. Augustini de Assumptione Virginis R. P. Ambrosi Corani, qui prius editus fuerat Romae apud Herolt.
19. Liber de disconvenientibus et convenientibus rectoribus compositus a fratre Ambrosio de Cora sacri ord. heremit. S. Augustini ad dom. Thomam vicarium D. Cardinalis hostiensis suum civem.
20. Liber de animae dignitatibus compilatus a Fr. Ambrosio de Cora. Hi duo libri sunt in cod. 413 (G. 3) chart. et membr. saec. XV Biblioth. Communalis Perusiae, ff. 96, et secundus liber reperitur etiam in cod. 835 (Q. 8. 10) saec XV, nuncupatus "ad D. Franciscum Senensem de P. H. C. nepotem Pii II".
21. Commentarii in librum sex principiorum (Giliberti Porretani) editi a ven. Bacchalario fratre Ambrosio de Cora O. f. her. S. Augustini. Extant mss. in cod. 12 (A. 2. 20) Bibl. Angelicae Urbis, saec. XV, ff. 1-60, in quo extat etiam f. 61-62 eiusdem Epistola ad Canonicos Regulares Phrisonariae. A nostrate Iosepho Pamphilo in Ordinis Chronica ff. 90, 92, 93, haec insuper adiiciuntur opera catalogo laborum eiusdem Ambr. Corani; videlicet:
22. De regimine Principum vel Reipublicae;
23. De inventione artium;
24. De sphaera Virginis;
25. De dignitate sacerdotii nisi confundatur cum oratione de sacerdotum vita;
26. De immortalitate animae. Hic tractatus forsan est ille qui reperitur in cod.. 835 Bibl. Angelicae post tractatum eiusdem Corani de animae dignitatibus, quique inscribitur de potentiis animae;
27. De modo orandi;
28. De idea;
29. De veritate fidei christianae;
30. De proprietatibus angelorum;
31. De essentia Dei;
32. De ineffabili verbo Dei;
33. De circumcisione Christi;
34. Super primum Sententiarum;
35. Super libros posteriorum Aristotelis;
36. Super Artem veterem;
37. Super tractatum de sphaera;
38. De Laudibus urbis Romae;
39. Sermonum volumina duo.
40. Funebri etiam oratione noster Ambrosius, scribit Mansi in additamentis ad Fabricii Bibl. Lat. m. et infimae aetatis (Florentiae 1858) T. I, p. 80. Laudes Sixti IV Pont. prosecutus est coram Cardinalibus et Pontificio cadavere, teste Iacobo Volaterrano in Diario Romano, qui et addit altera die Orationem aliam de pontifice defuncto habitam a Willelmo Pererio ex iudicibus Rosae Palatinae: uterque, ait historicus, suo in genere commendatus.
Referenze:
De eo loquuntur: Gesner-Simler, Bibliotheca, 1574, p. 30; Possevinus, Apparatus Sacer., Venetiis, 1606, T. I, p. 72; Gratianus, p. 24; Herrera, T. I, p. 41; Moracci, Bibl. Mariana, p. 64; Elssius, p. 44; Gandolphus, p. 56; Fabricius, Bibl. Eccl., p. 44; Miraeus, Auctarium de Script. Eccl., p. 97, qui falso illum dicit Ord. Praedicatorum; Muratori, Rer. It. Scrip., T. III, 2 part. col. 1192; Iac. Volaterranus, Diar. Rom., ibid. T. XXIII col. 200; Cave, Appendix ad hist. Litt. Guillelmi Cave, 1743, p. 191 ; Iöcher, Allgemeines Gelehrten Lexicon, Leipzig, 1750, T. I, col. 2085; Ossinger, p. 260-264; Tiraboschi, Stor. della Lett. Ital., Milano 1833, T. lI, p. 605; Lanteri, Postr. Saec. Sex. R. A., T. II, p. 24 et alii, ac praesertim Analecta August., Vol. VIII