Pavia: battesimo di Agostino
MATTABUFFI PAULUS
Mattabuffi Fr. Paulus, Romanus, Sacra Theol. Doctor, an. 1436 erat studens Paduae ac deinde Lector, Regens et Magister evadens iam ab an. 1450, et unus ex praecipuis sua aetate Italiae concionatoribus, qui tantam sibi gloriam comparavit, ut vulgo Paulus redivivus diceretur. Fuit cappellanus Nicolai Pp. V, et Callisti III, cuius iussu an. 1455 induilgentias pro expeditione in Turcas praedicavit. An. 1464 erat Basilicae S. Petri et Papae poenitentiarius, et postea evasit Prior commendatarius S. Matthaei in Merulana, quam tamen dignitatem an. 1477 propter senium sponte dimisit. Nedum fuit S. Theol. Magister, sed et iuris utriusque doctor egregius. Videtur e vivis excessisse in conventu S. P. Augustini de Urbe, cui omnia bona sua reliquit, post annum praedictum 1477. Illius scripta sunt:
1. Tractatus magistri Pauli in favorem religionis Hierosolymitanae. "Illustri, inclito et generoso militi Iesu Christi fratri Petro Daubusson Dei gratia sacre domus hospitalis Ierusalem Magistro... Fr. Paulus de Roma d.ni nostri pape penitentiarius eiusdem professionis, ordinis tum heremitarum Sancti Augustini". Expl. f. 12b, I. 36, S. l. a. et typ nota, in 4°, chart. goth., 40 (39) II. 12 ff. (Cfr. Hain, n. 12492).
2. Confessionum, liber 1.
3. De usu clavium.
4. De ecclesiastica pensione.
5. Tractatus de iure, impres. Romae, an. 1539.
6. Orationes habitae coram Pontif. et Sermones quamplurimi, quos noster Coriolanus elegantissimos vocat.
Referenze:
Pamphilus, f. 86; Gratianus, p. 148; Herrera, T II, p. 273; Torelli, T. VII, pp. 148, 155, 254; Lanteri, II, p. 137; Hurter, Nom. Litt., T. II, (1906) col. 955, qui male illum vocat De Martabuffis