Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Mattocci Thomas

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: MATTOCCI THOMAS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

MATTOCCI THOMAS

 

 

 

Mattocci Fr. Thomas, Coranus, S. Theol. Mag. die 24 aug. 1854 ortus, et die 5 iulii 1873 Melitae Ordinem Augustinianum professus est. S. Presbyteratus Ordinem die 21 sept. 1878 suscepit atque in patriam reversus Genestani de familia fuit constitutus, ubi et Sacristae et parochi muneribus per plures annos functus est. Fuit deinceps Romam ad S. P. Augustini et postea Liburnum missus, parochi semper munus gerens. Tandem in patria, ubi infirmitatis causa coecus penes suos de Superiorum licentia sese receperat, die 21 iunii an. 1924 e vita migravit.

Acri memoria praeditus, pluribus annis Dei verbum praedicavit in multis Italiae civitatibus; bona indole gaudens, quanvis ad lacrymas esset pronus, tamen in laboribus erat diligens, in requie quietus, in conversatione aspectu hilaris atque iucundus. Grammaticam scribentem docuit. Multa scripsit quae apud suos reliquit, et praecipua sunt:

1. Sermones quadragesimales, mss.

2. Sermones mariales, mss.

3. Le tre ore dell'Agonia, mss.

4. La desolata, ms. et panegyricos quamplurimos.