Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Mazzoni Benedictus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: MAZZONI BENEDICTUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

MAZZONI BENEDICTUS

 

 

 

Mazzoni Fr. Benedictus a S. Iacobo, an. 1606 in Castro Bondeni Terrae Ferrariensis ortus, defuncto patre, in Ferrariensis S. Iosephi coenobio, habitum Augustinianum Discalceatorum suscepit, ibique integro unius anni tyrocinio laudabiliter transacto, anno 1633 solemnia vota nuncupavit. Acri praeditus ingenio in studiis sacris valde profecit, ita ut jure meritoque philosophiae atque theologiae lector creatus fuerit. Romam postea arcessitus, totum verbi Dei praedicationi se dedit, quo in munere exercendo, orator magni nominis evasit, atque in disserendo de rebus gestis in Sacris Conciliis peritissimus habitus fuit. Tandem iugi fractus labore, cumque suas vires deficere novisset, ad Amerinum coenobium sese recepit, ibique an. 1690 pie obiit. Praelo mandavit opera quae sequuntur:

1. Textus Philosophicus rationalem, naturalem, et moralem philosophiam complectens. Mediolani, Impressores Archiepiscopales 1662, I vol. in 12; atque ibidem 1664, 2 vol. in 8.

2. S. P. Augustini Philosophiae naturalis textus, complectens ea quae in libro physicorum de coelo, ortu et interitu controvertuntur, sive in octo libr. Physicorum disputationes. Mediolani, typ. Garibaldi, 1664 in 12.

3. Metaphysica Axiomata ex S. P. Augustino. Ferrariae typ. Iulii Bulzoni, 1668 in 12.

4. S. Augustini Ecclesiae doctoris maximi axiomata theologica, quibus explicantur ea, quae de sacra doctrina et quibusdam divinis perfectionibus in scholis controvertuntur. Ferrariae, apud Iulium Bulzonum, 1673 in 4.

5. De sanctissimo et arcano Trinitatis mysterio D. Augustini Axiomata selecta, controversiis et dubiis explicata. Romae typis de Lazaris, 1674 in 4.

6. Axiomata theologica S. Patriarchae Augustini S. R. E. Doct. de Angelis; quibus explicantur difficiliora, quae de illis controvertuntur in scholis. Dubiis ex illis ortis breviter disputatis et resolutis. Ferrariae, apud haeredes Iulii Bulzoni, 1676 in 4°.

7. Enchiridion theologiae Augustinianae ex axiomatibus S. P. Augustini, iuxta seriem summae et mentem S. Thomae Aq. Romae, typ. Varesii, 1678 in 8. Quae omnia extant in Angelica. 

 

 

 

Referenze:

Ossinger, p. 458; Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 436; Tani, Commentaria cit., p. 75, et Hurter, Nomecl. Lit., T. IV, (1910) col. 357, qui cum falso dicit de familia Manzoni