Pavia: battesimo di Agostino
MAZZONI GREGORIUS
Mazzoni Fr. Gregorius a S. Romualdo Ferrariensis, Augustinianus Discalceatus, adnumeratur inter suae Congregationis scriptores, qui a fundatione eiusdem ad an. 1676 aliquod opus typis dederunt. Quae autem publici iuris fecit nos latent: indigitatur tamen a P. Ciriani, in ms. 552 Bibliothecae civicae Ferrariensis adesse illius Auto-Biographiam