Pavia: battesimo di Agostino
MELCHIORRI MELIDONIUS
Melchiorri Fr. Melidonius Balneoregensis, S. Theol. Mag., circa an. 1633 ortus ac an. 1648 Augustinianum Ordinem ingressus, regularis observantiae amantissimus, eam in patrio coenobio, in quo maiores nostri Novitiorum palestram collocarunt, illibatam custodiri curavit. Philosophicas atque theologicas disciplinas impense coluit, easque augustinianos alumnos diversis in gymnasiis diligenter docuit. Prior subinde extitit patrii coenobii, cuius ecclesiam instauravit, picturis exornavit, eiusque sacrarium pretiosis supellectilibus, atque thecis argenteis ditavit. Suae Provinciae praefecturam tenuit, eamque ut Definitor in capitulis generalibus representavit. Fuit quoque in patria examinator synodalis, et solo obedientiae titulo praefecturam conventus Perusini a Rev.mo P. Fulgentio Travalloni Generali acceptavit, prioratum vero conventus S. Augustini de Urbe a R.mo Generali Nicolao Serani sibi oblatum humillime recusavit. Incredibili patientia nephriticos dolores diu tolerans, mortuus est Balneoregii die 10 ianuarii 1703 fere septuagenarius. Eius opera sunt:
1. Ad libros de anima compendiosa explanatio iuxta doctrinam Aegidii Columnae, habita Caesenae.
2. Tractationes in libros Metaphysicae Aristotelis habitae Neapoli.
3. De visione beatifica.
Referenze:Quintarelli, Degli uomini illustri Bagnoresi, pp. 123-131