Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Mellini Franciscus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: MELLINI FRANCISCUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

MELLINI FRANCISCUS

 

 

 

Mellini Fr. Franciscus, Florentinus, Sacrae Theol. Mag., quem gradum in patria Universite an. 1437 accepit sub Gerardo de Arimino Priore generali, anno 1455 erat ad S. Spiritus studiorum Regens. Anno autem 1554 praefuit capitulo Provinciae Pisanae, quo nunere functus est etiam an. 1460, et circa an. 1472 e vivis excessit. Vulgo nuncupabatur lo Zoppo, et vir fuit valde doctus, multumque pietati addictus, in quo eruditionis splendor addebat religioni ornamentum. Inter primarios sui temporis oratores, ita Lanteri, in Postr. Saec. Sex, T. I, p. 276-77, merito ab omnibus habebatur, quippe qui strenuissima quadam Apostolicis muneris perfunctione, mira prudentia, ac raro irreprehensibilis vitae exemplo communita, quamplurimos peccatores a pravis veteris habitibus, ad novi hominis indumentum traducebat. Quantam propterea apud municipes mos gratiam inierit atque auctoritatem, luculentissimum hoc indigebat argumentum. Nam cum nostra S. Spiritus Ecclesia flammis fortuito consumpta fuisset, amplissima Florentinorum Respublica unius Mellini suasione eo inducta fuit, ut in eius locum magnificentissimum illud templum, prout nunc visitur, artifice Brunelleschio sufficeret, quod sane est totius Italiae miraculum. Ex eius sedula opera et in ingenium posteritati et in sui memoriam, reliquit ms: Sermonum volumen quod in Bibliotheca dicti conventus olim asservabantur. 

 

 

 

Referenze:

Pamphilus, f. 80; Herrera, T. I p. 248; Negri, Scrit. Fiorentini, p. 204; Ossinger, p. 578