Pavia: battesimo di Agostino
MENGARELLI IOANNES BAPTISTA
Mengarelli Fr. Ioannes Baptista, Ravennas, S. Theol. Mag., vir multis virtutibus et scientia clarus, vixit secunda medietate saec. XVII. Magni Tusciae Ducis Cosimi III fuit Theologus, Ordinis Secretarius, electus, ad id officium; in capitulo generali an.. 1693 cum praeesset suae Romandiolae provinciae. Octo annos ante, cum adhuc esset Bacc., interfuerat etiam capitulo generali Romae habito, in eoque funebrem habuit pro coeremitis et benefactoribus, peculiari nota dignis, superiore sexennio ex hac vita emigratis, orationem, qua dum uberes eruere potuit, ut legitur in actis, aliorum ex oculis in suffragium mortuorum lacrymas, fusas simul obtinuit multorum ex ore vivacis suae in encomium eloquentiae laudes (Cfr. Analecta Aug., Vol. XII, p. 10). Fuit etiam Ravennae S. Officii Consultor et examinator Synodalis, et an. 1698 interfuit quoque Papiae recognitioni exuviariarum S. P. Augustini nec non an. 1699 Bononiae capitulo gener. et ut secretarius Ordinis et ut Definitor suae Provinciae. Ex eius sedulitate extant:
1. Arx Valvasoria in obsequium R.mi P. Mag. Dominici Valvasorii Mediolanensis totius Ord. Erem. S. Augustini Generalis Ampliss. nec non Commissarii Apostolici Italiam perlustrantis a Petro Mengarello Bonon. heroico carmine condita, cum ad notionibus P. Fr. Ioannis Baptistae Mengarelli in Ariminensi lyceo eiusdem Ord. Erem. S. Augustini S. Theol. Mag. Regentis. Caesenae apud Petr. Paul. Receputum, 1682. (Cfr. Cinelli, Bibl. Volante, Parma, 1686, p. 77).
2. Adnotationes ad libr. Petri Simonis Mengarelli fratris germani, cuius titulus est Herculis, sive laborum Herculis.
3. Adnotationes ad librum eiusdem: Hecatacombe, sen Mausoleum.
4. Lettere missive et alia.
Referenze:
Orlandi, Scrittori Bolognesi, p. 157