Pavia: battesimo di Agostino
MENOCCHIO JOSEPHUS BARTHOLOMAEUS
Menocchio Ven. Josephus Bartholomaeus, scribit Lanteri, Postr. Saec., 9. III, p. 287 et in Erem. Sacr., Part. I, p. 231, ortum habuit ex honestis parentibus Carmaniolae in Pedemontio die 10 martii anni 1741. Sortitus indolem bonam, atque jugi pietatis exercitio factus magis bonus, quo majores adhuc ascensiones disponeret in corde suo monasticae vitae institutum amplecti deliberavit. Itaque anno 1760 Firmi in Piceno Eremitano Ordini nomen dedit, ibique postquam laudabiliter integrum tyrocinii annum transegisset tria solemnia vota nuncupavit, coenobio Fanensi filiationis titulo adscriptus. Postea vero missus fuit Anconam, ubi philosophicis disciplinis operam navavit, ac deinde profectus fuit Interamnae, ibique Theologiae cursum inchoavit, quem tamen prosecutus fuit Ameriae compievitque Recineti. Lectoris officium adeptus scientiam sanctorum potissimum juvenum animis instillare sategebat, factus omnibus alumnis exemplar pietatis, modestiae, humilitatis, obedientiae, mansuetudinis, poenitentiae, orationis, caeterarumque, quae ad evangelicam perfectionem pertinent, religiosarum virtutum. Verum quia animarum zelo maxime exardebat, relicto docendi munere, totum se verbo Dei annuntiando addixit, praevio examine inter generales Ordinis concionatores cooptatus, ac post completum juxta Summorum Pontificum sanctiones praedicationis cursum magistrali laurea insignitus. Non ita autem facile est edicere quanto cum animarum lucro susceptum hoc concionandi munus exercuerit, praesertim quia apostolatus officium cum integerrimae vitae exemplo, cum assidua oratione, abstinentia atque jejunio constanter sociabat, Domino etiam sermonem ejus saepe confirmante curationum gratiis atque prodigiis. Contigit hoc praesertim Mutinae ac Bononiae ubi ita invaluit erga ipsum sanctitatis opinio ut universim ab omnibus sanctus appellaretur, atque undique ad illum aegroti adducerentur, vel ipsemet ad eorum lectum arcesseretur ut ab illo benedictionem accipiendo pristinae sanitati restituerentur.
Anno 1771 factus parochus Castelli Fidardi in Piceno, et 1781 confessarius monialium S. Elisabethae Fulginii, quod postremum munus 12 annos tenuit, utraque hoc officia magno cum animarum fructu sedulo exercuit. Augebatur interea de die in diem magis magisque apud Italiae populos et civitates erga nostratem Menochium opinio sanctitatis; quapropter illa permotus D. Franciscus Maria d'Este Episcopus Regiensis, qui per orationes servi Dei e gravi aegrotatione convaluerat, illum in partem pastoralis ministerii sibi adsciscere deliberavit. Regiensis Antistitis consilium Pius VI ultro approbavit, ac proin Regiensi civitate de in ipsa V. Menochius anno 1796 die 22 maii Episcopus Hipponensis atque coadjutor Regiensis inauguratus fuit. Anno 1797 ob gallicas pertubationes Regio exulare coactus, ad Anconitanum coenobium se contulit, atque ibidem quamvis infulae splendore fulgeret, in omnibus tamen instar simplicis religiosi semper se gessit, factus iterum regularis abservantiae praeclarum exemplar. Integro fere biennio, quo Anconae moratus fuit, in illius Ecclesiae administratione Episcopum Card. Ranuzzi summopere adjuvit, atque etiam in Cathedrali coram frequentissima audientium multitudine quadragesimales conciones habuit, tanto nimirum omnium plausu ut ab ipsis quoque Religioni hostibus in magna existimatione haberetur. Anno 1799 post Anconitani coenobii suppressionem ad oppidum Montis Raynaldi se recepit, ibique in privata quadam domo mansionem suam statuit, ex qua tamen saepe saepius prodibat ad apostolatus officia in hoc vel illo loco peragenda, ut merito de illo dici possit quod totum fere Picenum pertransivit benefaciendo, atque pastoralis muneris partes obeundo.
Eodem anno pro P. Magistro Francisco Xaverio Cristiani Sacrarii Pontificii Praefecto atque Episcopo Porphyriensi aegrotante Venetias ad Conclavem vocatus fuit, ac postea cum novo Summo Pontifice Pio VII Romam accessit, ab eodem post mortem praefati P. M. Christiani (1800) in suum confessarium atque Sacristam assumptus ab Hipponensi in Porphyriensem Episcopatus titulo translato. Tantam deinde laudatus Pontifex erga venerabilem virum existimationem concepit atque benevolentiam ut etiam cardinalitiam dignitatem illi conferre animo haberet, quod tamen Pontificis consilium ut vir Dei cognovit, tantum honorem humiliter recusavit. Anno 1804 Pium VII Parisios ad Imperatoris coronationem comitatus fuit, atque per totum iter ubique sparsit mirum sanctitatis odorem, ita ut tamquam vir sanctus ab omnibus in summo honore haberetur. Antequam itineri se commisisset, consilium dederat illi Cardinalis Consalvi ut in Galliam iturus coenobiticam tunicam Gallis tunc temporis invisam deponeret, cui ipse statim respondit se malle Parisios non ire quam sui Ordinis habitum exuere. Hujusmodi repulsam Cardinalis Summo Pontifici notam fecit, cui tamen Pontifex praecepit ne viro sancto amplius molestus fieret; qua occasione Consalvi dixit: "Santo sì, ma cocciuto". Quando (1809) laudatus Pontifex in captivitatem a Gallis ahductus fuit, magno tum sui, tum Pontificis dolore ob iniquam prohibitionem illum comitari ei non licuit; quare absente Pontifice Romae in Quirinali remansit, ubi pontificalia officia assidue gerebat, atque monialium (praesertim adoratricium perpetuarum, cujus instituti promotor fuit) et infirmorum curae jugiter incubebat, adeo ut ab ipsis quoque Gallis, quamvis juramentum obedientiae Napoleoni praestare noluisset, magno in honore haberetur, atque ab ipso Miollis miraculorum patrator nuncuparetur. Fuit tamen cum Pontificie in Liguria tempore postremae exulationis, atque Savonae adfuit illi B. Mariam Virginem de Misericordia coronanti. Obdormivit in Domino Romae in Palatio Quirinali anno 1823 in festo Annuntiationis B. Mariae Virginis annum agens 83. Reconditus fuit in templo S. P. Augustini, prius nempe in communi fratrum sepulcro, ac postea intra parietem sacelli D. Nicolai de Tolentino, unde tandem anno 1854 praesente Card. Vicario translatus subter humum cum apposita inscriptione ante D. P. Augustini sacellum positus fuit.
Praecipua quae ante obitum miracula patravit haec sunt: nam ingentem locustarum multitudinem romanos agros infestantium suis exorcismis in Tiberim compulit, multos obsessos a daemone liberavit, plures aegrotantes per B. Mariae Virginis invocationem, erga quam peculiarem venerationem profitebatur, sanitati restituit, duabus puellis, quae cruribus uti nequibant, gradiendi potestatem obtinuit, extinctam monialem ut exomologesim faceret ad vitam revocavit, puerum e sublimi loco ruentem impertita benedictione incolumem servavit, secreta cordium inspexit, occultos eventus manifestavit, futura multa praedixit, aliaque permulta mirabilia fecit, adeo ut ejus adhuc viventis vestium frustula atque imagines religionis causa fideles certatim expeterent. Etiam post mortem miraculis claruit, ut videre licet in processu informativo de ejus vita constructo Romae ab anno 1845 ad 1852 typisque evulgato. Scripsit, typisque evulgavit quinque novendia pro praecipuis festivitatibus B. M. V. quae in ecclesiis Romae recitantur. Insuper scripsit: Esercizi del Padre Chiesa, così ridotti per la religione dall' Ill.mo e Rev.mo monsignor Giuseppe Menochio, Sagrista di Nostro Signore Pio Papa VII. Cod. 979 (R. 5. 30) chart. ff. 78, in 12°, saec. XVIII Bibl. Angelicae urbis.
Referenze:
Epistolas quamplurimas, quae sunt in Archivo postulationis Ordinis.