Pavia: battesimo di Agostino
MERCATI TIBURTIUS
Mercati Fr. Tiburtius, Florentinus, Augustinianus Congr. Ilicetanae, floruit saec. XVII ineunte, atque eius habetur: Oratio anniversaria pro felici recordatione Ill.mi et Admod. R. D. Miniati Spaleagrani Presbyteri Miniatensis. Florentiae, 1615 apud Io. Donatum, et Bernardinum Iunctas et Socios, in 4°. Errant nonnulli tum referendo titulum huius orationis, tum annum impressionis cum assignent an. 1613.
Referenze:
Ossinger, p. 584, a quo dicitur "vir clarus virtutibus, scientiis ornatus, et eloquio praestans"; Negri in Istor. dei Scritt. Fiorent., p. 510; Cinelli, Bibl. Volante, Scanzia VIII; Moreni, Bibl. Stor. ragionata della Toscana, T. II, p. 73, et Lanteri, Postr. Saec. Sex, Vol. III, p. 194