Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Meucci Sylvester

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: MEUCCI SYLVESTER

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

MEUCCI SYLVESTER

 

 

 

Meucci Fr. Silvester de Castilione Aretino, S. T. M. dicitur apud nostrates scriptores vir in divinis scripturis iugi studio exercitatus, atque magnus suo tempore florentium litteratorum aestimator, qui Venetiis praesertim suis concionibus populo se gratissimum reddidit. Anno 1516 degebat in praefata civitate in conventu S. Christophori de Pace in Stagnis Murianum versus, ibique extremum diem obiit die 20 martii an. 1535. Quae scripsit, post Possevinum in Apparatu Sacro T. II, referuntur a Gandolfo p. 314, et p. 416, ac sunt:

1. Abbatis Ioacchim explanatio in B. Cyrillum de statu Ecclesiae ex modo usque in finem saeculi et specialiter de horrendo illo schismate mystici Antichristi Praecursoris veri Antichristi una cum compilatione ex diversis Prophetis Novi et Vet. Testament. Thelesphori de Cusentia. Item Explanatio figurata in Apocalypsi de residuo statu ecclesiae, et tribus Veh venturis, debitis semper adiectis testibus S. Scripturae et Prophetarum. Item Tractatus de septem in Ecclesiae Statibus Fratris Ubertini de Casali. Venetiis, 1516 in 4. Recenset haec opuscula Philippus Iac. Lambacher in Bibl. Antig. Civit. Vindoboniensis, T. I, p. 166, et noster Xistus Schier in cod. 356 Bibl. Angelicae, p. 265 ostendentes horum auctorem atque editorem fuisse Silvestrum nostrum Meuccium, non vero Fr. Rusticianum Dominicanum.

2. Liber concordiae novi et veteris Testamenti fundamentalis, atque regularis operum caeterorum eiusdem. Venetiis per Simonem Luere, 1519, in 4°.

3. Abbatis Ioachim expositio in Apocalypsim B. Ioannis Apostoli una cum psalterio decem cordarum, in quo contemplantium et celibem vitam ducentium describitur forma. Quae quidem vita post novae Babylonis, et Ecclesiae reformationem in tertio videlicet mundi statu maxime vigebit, adiecta Epistola nuncupatoria ad Card. Aegidium Viterbiensem Aug. Paduae, 1616 in 4; et Venetiis per Franciscum Bindonum et Socios, 1527 in, 4.

4. Super Isaiam de oneribus in orbem universum.

5. In Hieremiam interpretatio perpulchra ubi luce clarius ostenditur Ecclesiam carnalem (quae nova Babylon nuncupatur) fore percutiendam triplici gladio, scilicet amissione ab Alemannorum imperio; 2° haeresi a Patarinis, de quorum secta erit mysticus Antichristus; 3° ab infidelibus. Venetiis per Bernardinum Benalium, 1525 in 4°. Quod opus videtur idem esse ac sequens inscriptum: Abbatis Ioachim divina prorsus in Hieremiam Profetam interpretatio, plurimis referta vaticinis, quorum nonnulla iam eventu comprobata certam de reliquis in futurum fidem faciunt. Coloniae apud Ludovicum Alectorium et haeredes Iacobi Soteric, 1527, in 8°. Quae editio olim erat in nostra Biblioth. Viennensi. 

 

 

 

Referenze:

Ossinger, p. 587-88 ex Pamphilo, f. 108, Gratiano, p. 168; Herrera, T. II, p. 339; Torelli, T. VIII, cart. 25, n. 8; Gandolpho, p. 314, et ex aliis exteris.