Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Modestus a SS. Sacramento

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: MODESTUS A SS. SACRAMENTO

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

MODESTUS A SS. SACRAMENTO

 

 

 

Modestus a SS.mo Sacramento, Panormitanus Augustinianae Congregationis excalceatorum Italiae, natus anno 1608, ad coenobiticum institutum accessit anno 1623. Virtutum omnium ornamento conspicuus floruit, praesertim regularis disciplinae zelo impense aestuavit, omnium ipse exactissimae observantiae exemplar. Orator eximius tempore quadragesimae per plures annos conciones habuit magno cum animarum fructu. Ad nonnulla Congregationis munera meritis plenus evectus est: utrumque Coenobium Panormitanum S. Nicolai Tolentinatis et S. Gregorii Prioris officio gubernavit; Generalem Definitorem et Commissarium etiam Generalem egit; aliisque fuit cohonestatus honoribus, quibus virtutis et prudentiae laudem promeruit.

Tandem dum praedictum S. Nicolai coenobium moderabatur, vivere desiit Panormi die 8 iulii an. 1658, et in aestimationis argumentum eius effigies aere incisa est, cum hac inscriptione: R. P. Modestus a SS. Sacramento Augustinianus Excalceatus Congregationis Italiae, virtutibus insignitus, sed regularis observantiae zelo praecipuus: postea in Religione Primo Definitore, in Comitiis Generalibus causarum Iudice, Commissario Generali, ac non paucis functus muneribus, obiit Panormi Coenobii Maioris Prior, anno salutis 1658, 8 Iulii, aetatis suae 50 ac Religionis 34. De eo Ioannes Bartholomaeus a S. Claudia in Lustris Histor. August. Excaleat., Lustr. 6, n. 108, p. 124, et Lustr. 11 n.1, p. 369. Ita Antonius Mongitore in Biblioth. Sicula, Vol. II, p. 81, et ex eo Ossinger pagina 784, et Tani in Comment. cit p. 126-7. Edidit italice: Brieve relazione degli atroci tormenti, e crudele morte patiti dal ben'avventurato Alipio di S. Giuseppe, Chierico Professo de' Frati Scalzi di S. Agostino della Congregazione d'Italia, nativo della città di Palermo, in detestazione della falsa et iniqua setta di Maometto, et in testimonianza della Santa fede di Gesù Cristo in Tripoli di Barberia a' 17 Febraio 1645. In Venezia presso Baba e Giunta, 1646, in 8°.