Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Molari Augustinus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: MOLARI AUGUSTINUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

de MOLARI AUGUSTINUS

 

 

 

Molari, sive de Molaria Fr. Augustinus, Fivizani, ac propterea etiam Fivizanensis dictus e nobili genere ortum habuit saec. XVI ineunte. Adhuc septennis Pisis Eremitani ordinis habitum induit; ast in patrio coenobio solemnia vota maturo tempore nuncupavit. Studiorum curricula maxima cum diligentia diversis in nostris gymnasiis prosecutus, an. 1562 jam Magister et Regens Romanus, hujus coenobii filiationem obtinuit. Virtutibvs ac probitate splendescens, an. 1572 Gregorius XIII Summus Pontifex a sacris confessionibus eum sibi adscivit. Sacristae muneri Iosepho Pamphilo, Episcopo Signino renuntiante die 28 martii an. 1574 in eius locum a praefato Gregorio nil tale arbitrans, immo invitus et reluctans, suffectus fuit; quod munus obivit etiam sub Sixto V, Urbano VII, Gregorio XIV, Iulio IX et Clemente VIII, cuius confessor quoque extitit. Fertur Episcopalem dignitatem a Gregorio XIII, a Sixto V et a Clemente VIII sibi oblatam constantissime recussasse. Duobus interea vicibus totius Aug. Familiae gubernaculum Vicarii Gener. nomine obtinuit, anno nempe 1581, post inopinatum obitum Francisci Dantini Recanatensis, et anno 1591, Augustino Cornetano vita functo, ac ideo Aug. Ordinem biennii spatio optime gubernavit, et duobus vicibus Cap. Gen. praesedit. A laudato Clem. VIII, die 11 iulii 1593 Commendator Xenodochii, seu Hospitalis S. Spiritus in Saxia fuit constitutus, ac tandem die 30 jan. 1595, aetatis suae an. 68, non sine sanctitatis opinione, Romae naturae concessit, ac in ecclesia S. Spiritus in Saxia sepulturam accepit. "Illius vitae tenor, ut Lanteri, Erem. Sacrae Aug. Part. I, p. 217, ita ferme a nostratibus scriptoribus describitur, nimirum quod fuerit vir pius, humilis, omnibus carus, atque ob munificentiam in pauperes semper egenus, necnon in honorum sublimitate singulari modestia praeditus. Non in molli culcitre, sed in stramentitio lecto cubiturus se componebat, laneis subuculis utebatur, atque praeterea cilicio corporis membra divexabat. Insuper a lautiori mensa omnino abhorrens, modico dumtaxat, eoque vili cibo esuriem expellebat, atque interdum etiam ab omni prorsus pabulo se abstinebat". Quamvis in maximis, ut ait Angelus Rocca in sua Chronistoria, p. 346, rerum gerendarum occupationibus totus ex officio foret, rei tamen litterariae curam nunquam reliquit, et plura Augustinensium opera comparanda ac excudenda curavit. Iure ergo ac merito, Marianus Mancini in sua oratione in commendationem defunctorum Recineti in generali Cap. habita de illo affirmabat: "Sine dubio a Clemente VIII, Summo Pontiflce regnante, qui eum summo prosequebatur amore, ob eius sanctitatem in cardinalium Collegium, si vixisset, cooptatus fuisset". Quae autem fuerunt ab eo scripta atque edita, sunt:

1. Exercitationes in Platonem, in Aristotelem atque disputationes theologicae, quae extant in cod. 1030, saec. XVI, ff. 118 Bibl. Angelicae Urbis.

2. Summa de potestate ecclesiastica Mag. Augustini Triumphi ab ipso Mag. Augustino Fiviziano, Romae an. 1582 apud Vinc. Accoltum in fol. splendide edita, una cum ipsius Augustini Triumphi vita ab eodem Mag. Augustino Fivizzano conscripta.

3. Del viver dei Frati del B. P. Fr. Giordano di Sassonia dell'ordine Erem. di S. Agostino libri 1V, tradotti da Fr. Agostino Fivizani, Sacrista del Palazzo Apostolico, dalla lingua latina in volgare, ne' quali si tratta delle IV Comunioni necessarie ai Professori della Disciplina Monastica, et dell'Origine, et progresso del detto Ordine, et si dichiara la Regola di S. Agostino, con utilità non solo delle persone regolari, ma anco di tutti i divoti spiriti, che desideran tenere la Vita conforme ai preceti Evangelici. In Roma, appresso Giov. Martinelli, alla Fenice, 1585, in 4. Curavit etiam ut hoc opus ab ipso B. Iordano nuncupatum: Liber qui dicitur Vitas fratrum, notis Marci Antonii Massae illustratum, Romae, an. 1587, iisdem typ. ederetur.

4. Vita Augustini Episc. ipsius ante et post baptismum gesta complectens. Petri Oldradi Mediolanen. Archiep. Epistola ad Carolum Magnum de translatione S. Augustini ex Sardinia Papiam. ltem ex verbis Martini V sermo de translatione S. Monicae Ostia Romana, Romae, 1587, ex offic. Ioan. Martinelli, in 4.

5. De ritu SS. Crucis Romano Pontifici praeferendae, commentarius, Romae ex Typ. Vaticana, 1592, in 4.

6. Libellus de consuetudine, causis et ritu Sanctissimi Corporis Christi deferendi ante Romanum Pontificem iter agentem. Cod. Vat. Lat. 5676, chart. in 4. 

 

 

 

Referenze:

Herrera, T. I, p. 46, Corn. Curtius, p. 167; Ossinger, p. 338; Niceron, T. XXI, p. 92. Gorini, Memorie stor. della Lunigiana, Vol. II, p. 135, et Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. II, p. 241