Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Mondulphensis Antonius

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: MONDULPHENSIS ANTONIUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

MONDULPHENSIS ANTONIUS

 

 

 

Mondulphensis Fr. Antonius, alumnus Provinciae Anconitanae, vixit saec XVI. Dicitur ab Ossinger, p. 596, vir incomparabilis ingenii, divina humanaque sapientia excultus, Maceratae cathedram theologicam publice moderatus est, et sui eum propter egregiae animi dotes, virtutesque an. 1564 in Provincialem elegerunt. Fuit insuper Archiepiscopo Ravennatensi Card. Iulio de Ruvere eodem ari. 1564 theologus atque a confessionibus, nec non in Concilio Tridentino cum Reverendissimo Pragensi orator, qui posteritatis memoriae consecravit Orationem latinam, quam in dicto Concilio recitavit die 13 novembris, id est Dominica XXVI post Pentecosten. An. 1575 interfuit capitolo gener. Romano in quo sustinuit suas conclusiones, et an. 1579 adhuc erat Maceratae in eo archigymnasio publicus professor; sed puto quod paulo post obierit in Domino. 

 

 

 

Referenze:

Illum laudis extollunt Pamphilus, f. 124; Herrera, T. I, 63; E1ssius, p. 82; Torelli, T. VIII, p. 538; Lanteri Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 383; Vecchietti, Bibl. Picena, VoI. I, p. 183.