Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Mondulpho Augustinus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: MONDULPHO AUGUSTINUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

DE MONDULPHO AUGUSTINUS

 

 

 

de Mondulpho Fr. Augustinus, Picenus a Vecchietti in Bibliotheca Picena, vol. I, p. 58, dictus Brictinensis, coenobio Sanctae Mariae Mondulphi, Provinciae Marchiae Anconitanae, per professionem adscriptus, vixit saec. XVII, et munus Regentis Venetiis docuit. Is cum animadvertisset novis editionibus famosi Dictionarii nostratis Ambrosii Calepini verum auctoris nomen ablatum fuisse, edere curavit sub hac forma: Fr. Ambrosii Calepini Bergomensis Ord. Erem. S. Augustini Dictionarium septem linguarum. Venetiis apud Ioannem Guerilium 1612, in fol. Hanc editionem commendavit Henricus Farnesius I. C. et artis oratoriae in atheneo Papiensi professor. Colucci in suo opere Antichità Picene, T. VI, p. CVI, contra allatam notitiam, quae reperitur in Dissertatione Historica de ducentis Celeberr. August. Scriptoribus, p 53, affirmat editionem a Fr. Augustino Mondulphensi curatam illam esse quae prodiit Venetiis anno 1682. Extitit etiam auctor quorundam correctionum et glossarum in Commentariis Fr. Michaelis Barth. Salon super tractatum Divi Thomae De Iustitia et Iure, uti ex codice Biblioth. Barberinianae, VII. 33 et 34 clare apparet, in catalogo ita obsignatum: Comment. Mich. Bart. Salon in Disputationem D. Thomae de Iustitia et Iure ab Augustino Mondulphensi correcta et aucta. 

 

 

 

Referenze:

Vecchietti, Biblioteca Picena, Osimo, 1790 Vol. I, p. 58, et Lopez, Additamenta ad Crusenii Monasticon, Vallisoleti, 1903, pag. 357, et Ossinger, p. 597