Pavia: battesimo di Agostino
MONTALDO ADAM
Montaldo Fr. Adam, quem nonnulli male de Montaldo vocant, de nobili gente, Genuae oritur prima medietate saec. XV. Habitum Augustinianum in Provincia Lombardiae induit, et admodum in studiis profecit, ita ut die 5 ianuarii 1467 Lector biblicus renuntiatus fuerit et inter seniores locatus. Haec interim de ipso in Ordinis Regestis leguntur: "Die 24 novembris 1469, dedimus litteras biblico fr. Ade de Montaldo de Ianua ut possit ire ad predicandum in omnibus conventibus. Die 20 maii 1470, fecimus baccalarium honorarium fratrem Adam de Montaldo de Ianua cum omnibus exemptionibus et gratiis et immunitatibus consuetis. Die 5 angusti 1470, dedimus licentiam bacchalario fr. Ade ut ire possit ad predicandum in qualibuscumque ecclesiis et quod de elemosinis et hiis quae habet, possit vendere et commutare et etiam elemosinas facere. Die 7 augusti 1470, fecimus exemptum a tabella missarum in convento romano fratrem Adam de Ianua baccalarium. Anno 1472 S. T. Magister fuit renuntiatus. Die 1 iulii 1473, dedimus litteras Vicariatus cum auctoritatibus consuetis pro capitulo huius provinciae Romanae, Ienezano celebrando, et posuimus primo loco Mag. Adam de Ianua". Item in alio capitulo eiusdem Provinciae pariter ibidem mense septembri an. 1479 celebrato Praeses fuit constitutus, et die 21 octobris eiusdem anni praeses capituli Congregationis S. Mariae de Popolo Urbis ibidem celebrati. Nescimus qua de causa sub die 22 aprilis 1483 tam ex parte Summi Pontificis et R.mi D. Protectoris quam ex parte ipsius Ordinis Generalis, mandatum fuit vener. magistro Paolo de Spoleto, provinciali provinciae Umbriae, ut ubicumque inveniret magistrum Adam de Genua debuerit ipsum carceribus in cippis, et ferris mancipari sub bona custodia nec ipsum relaxare absque Generalis licentia vel summi Pontificis. Traditur illum male locutum fuisse de eodem summo Pontifice. Decem post annos, nempe mense aprili et maio 1493 illum adhuc vivere in bona senectute in coenobio S. Augustini de Urbe ut constat ex actis capitularibus illius conventus, quo forsan hoc tempore supremum diem obiit. Vir fuit eloquentiae laude, ut scribunt nostrates, atque poeticae artis peritia suo tempore valde insignis. Nominis Christiani zelo fragrantissimus, ea qua super caeteros coaevos excellebat, ardentiores affectus excitandi dexteritate Catholicorum Principum animos ad reprimendam Turcarum audaciam per ignitas exhortationes vehementer incendebat; quaproter cum Mahumetes II Hidruntinam civitatem in regno Neapolitano occupasset, coram Summo Pontifice Sixto IV, Purpuratisque Patribus, ut eos quoque immissis Musarum facitiis ad illud totis viribus facinus pertudendum validius impelleret, venustissimus celeusmaticum poema summo cum omnium plausu memoriter recitavit. Ex his igitur Tyrthaei Christiani nomen merito promeruit. Sequentia itaque asservantur ab eodem exarata:
1. Ad Calistum III Sum. Pont. De clara Vita Divi Alphonsi Regis. Oratio, f. 2-9: Inc. "Vitam regis Alphonsi, quam ego summopere ventilavi"
2. Cohortatorii ad Papam Calistum pro Constantinopoli versus, f. 9 v- 11. Inc. "Salve Sancte Pater, Via dux Rex Rector et Altor".
3. De clara Vita excellentissimi Alexandriae Patriarchae (Arnoldi Rogerii) Oratio, ff. 1l r-16r. Inc. "Solebant Papae Calistae".
4. De laudibus preclarissimi domini Patriarchae Versus, ff. 16v-17v. Inc. "Gloria si qua manet". Omnes hae opellae sunt in cod. Vat. Lat. 3567, ff. indigitatis.
5. Sanctissimi Patri Sixti Pont. Max. de laudibus Fratris Adae de Montaldo Ianuensis ad eundem Oratio et Carmina. Oratio ff. lr-4v, inc.: "Cum post captam civitatem idrontinorum". Carmina ff. 5v-7, "Ante cephas mundi dignas dic Musa camenas". Sunt in Cod. Vat. Lat. 3568, saec. XV, pergam. Fratris Adae de Montaldo Ianuensis Augustiniani Eremitae: coram Sixto IIII maximo pont. et cardinalibus infiammatoria contra teucros carmina, edita fuerurit S. l. a. et typ. n. in 4°. (Romae c. 1480). Cfr. Hain, Repertorium cit., n. 11555.
6. De Nobilitate Innocentii Papae (VIII) ad Ferdinandum Regem F. Adae de Montaldo erimitarum divi Augustini compendium. Inc.: "Gratulor vehementer". Est in cod. Vat. Barb. 2618, chart. in fol., saec. XVII, inter ff. 9v-14.
7. Ad Reverendissimum ac omni laude dignissimum virum, et sacrae paginae benemeritum professorem Magistrum Guilelmum de Becchis de Florentia, totius sacri Ordinis Sancti Augustini Generalem. Fr. Adae Ianuensis carmen. Inc.: "Sptendor Academiae si qua est modo lucis". Expl.: "Jam tua sospitibus succedant robora membris. Vale". Tum subditur distichon: "Non bene scribendi calamo, rogo, parce mihique / Nam ego cum calamo scribere inceptum eram. Vale iterum. Ex Velletris, Nonis Decembris MCCCCLX".
8. In eiusdem commendationem elogia. Inc.: "Nescio quia fragilem nostram urget avena. Ut subditus tentem grandia gesta pede". Expl.: "Iamque vale, o rerum censor venerande mearum. Maxime, cui servus esse per astra precor". Extant in Cod. XXIV, Plut. XXXIII, Biblioth. Laurentianae, ff. 64v-66v; et auctor dicitur a Bandino, a quo haec ausi, Poeta et orator insignis. (Cfr. eius Catal. Codd. Lat. Bibl. Laurentianae, T. II, col. 114).
9. Passio Christi, carminibus heroicis, edita an. 1475 in vico Virginis; eadem s. l. a. et typ. n., ff. 19, forsam typogr. Planck; Item s. l. ,typ. n. et a. (Romae, Eucherius Silber c. 1490) in 4°, char. rom.; 20 ff. non num., 32 II. (Cfr. Hain-Copinger. n. 11554 et Proctor, n. 3901; exemplar in Bibl. Civica Perusina M. M. 1; item s. l. a. et Typ. n. (Salmanticae c. a. 1490), typis romanis, ff. 20 et II. 22, in 4°. Hain et Copinger non cognoverunt hanc editionem, sed eam descripsit Haebler, n. 450; editio rarissima, cuius quoddam exemplar a Rosenthal, librario Monacensi, Cat. 106, n. 3958, venditum fuit 300 marcharum. Teste Fallero, p. 297, n. XXIII; hoc opus reperitur ms. Lipsiae in Bibl. Palatina et aliud exemplar ms. chart., saec. XV (an. 1473) exaratum a Latino Ioannis Saxi de Asculo, venditum fuit a Florentino librario T. De Marinis, ut ex eius catal. n. 1.
10. Auriae domus inclitae Laudes, opus edit. a Ludovico Ant. Muratori, Rerum Ital. Script. T. XXI, Mediolani, 1732, col. 1171-1186.
11. De laudibus B. Christinae de Vicecomitibus O. E. S. A. carmina inserta in Actis Sanctorum, Februarii, T. II, p. 799 et ab Herrera in Alphabeto Augustiniano.
12. De dolore B. Mariae Virginis in passione Filii scripsisse ferunt Oldoinus et Maraccius.
13. Fr. Adami Genuensis Epigramma contra fratrem Antonium Mediolanensem (iuxta plures Raudensem vocatum) Ord. Minorum, qui emendare ab erroribus Lactantium Firmianum tentavit. Epigramma pluries editum una cum operibus Lactantii Firmiani et forsan prima vice, Romae per Uldaricum Alamannum et Simon Nic. de Luca, 1474. (Hain, 9811) in Bibliotheca Latina Fabricii T. III, 395 et in Bibliotheca Magna Ecclesiastica, edit. Coloniae, verius Genevae, 1734 insertum, ubi plura ex mente nostri Montaldi ab aliis dicta in Antonium Raudensem reperiuntur. Ms. extat in cod. 27 Bibl. Leopoldinae.
14. Ioannis Tortelli aretini commentariorum grammaticorum de orthographia dictionum e graecis tractatum opus cum epistola Adae de Montaldo ad Philippum archiepiscopum arelatensem. (In fine) Hoc opus... insculptum est Romae in domo de Tagliacoxis sub iussu Ulrici Galli Teutonici et Simonis Nicolai Lucensis anno dom. MCCCCLXXI Pont. Sixti IIII genuensis anno primo. (Cfr. Iohan. Burckardi Libr. Notarum a cura di Enr. Celani, Città di Castello, Vol. I, p. 660 ex Audiffredi. Burcardus autem, ibidem p. 138, haec habet: "feria quinta, 11 martii (a. 1486, in funere d. Lazari Aurea, oratoris genuensis in basilica S. Petri) frater Adam Barbarus fecit quemdam Sermonem prolixum unius horae et ultra"; et p. 203: "Dominica, X iunii (1487), festum sanctissimae Trinitatis... in cappella magna, papa praesente... sermonem fecit fr. Adam Barbatus ord. herem. s. Augustini". Forsan, imo fere certo, iste Adam idem est ac Adam de Montaldo, cum nullus alius Adam eo tempore in nostro Ordine appareat.
Referenze:
De nostrate Montaldo loquuntur, Pamphilus, f. 88; Gratianus, p. 8; Elssius, p. 10; Giustiniani, Gli Scritt. Liguri, T. I, p. 3-4; Soprani, Gli Scritt. della Liguria, p. 1-2; Oldoino, Ath. Lig., p. 2-3; Gandolfo, p. 13-15; Iöcher, T. III, p. 222; Torelli, Sec. Agost., T. VII, pagina 302; Ossinger, p. 13-15; De Simoni, Atti della Società Lig. di storia patria, 1875, T. X, p. 289-326