Pavia: battesimo di Agostino
MONTI HIPPOLYTUS
Monti Fr. Hippolytus Finalii in Ducatu Mutinensi ortus, ac nostrum S. Ordinem ingressus, post navatam Bononiae studiis operam Regentis munus adeptus nostrates alumnos docuit Florentiae, Perusiae, Papiae, Neapoli, et Romae. Variorum deinc conventuum generalium Prior evasit, Romandiolam provinciam rexit, theologiae cathedram in pubblico athenaeo Bononiensi summa cum laude tenuit, quam tamen an. 1630 reliquit ab Urbano Pp. VIII Romam ad Proc. gen. munus exercendum vocatus. Tandem an. 1636 die 10 maii universo Ordini Romae praeficitur, rexitque usque ad an. 1645 et an. 1647, quo Bononiae die 11 Decembris ad meliorem vitam migravit. Fuit insignis verbi dei praeco, qui etiam in Basilica S. Petri quadragesimales conciones habuit. Mss. reliquit: Eius Generalatus Acta, quae sunt in Archivio Ordinis asservata sub litt. Dd. 73-80 in sex voluminibus compraeensa.