Pavia: battesimo di Agostino
de MORANO LEO
de Morano Fr. Leo, vixit saec XVII, cum esset in S. Theol. Bacc. an. 1636, tamquam Definitor Congregationis Coloritanae, cuius alumnus extiterat, interfuit capitulo gener. Romae hoc anno habito, et tamquam Vicarius gener. eiusdem Congregationis Augustinianae an. 1645 adstitit capitulo gener. hoc pariter anno celebrato. Corrigendi igitur sunt Ossinger p. 610 et Lopez in Additamentis ad Crusenii Monasticon, Vol. II, p. 264, qui Leonem hunc faciunt de Murano prope Venetias dum e contra Leo natus est in oppido Morano Calabro.
Fuit orator, ait Toppi in Bibl. Neap., p. 188, et e suggestu in declamando verbum divinum eloquentissimus. Posteris reliquit Quadragesimale et Tractatum super Rhetoricam, quae ms. ostendebantur in quondam nostra Bibl. Conventus Morani.