Pavia: battesimo di Agostino
MORESCHINI AUGUSTINUS
Moreschini Fr. Augustinus de Monte Ilcinio, communiter Ilcinensis dictus, ex perantiqua atque nobilissima prosapia ortus, in litteris humanioribus addiscendis, et in omni morum probitate et urbanitate percipienda promptus apparuit, cumque 15 suae aetatis annum attigisset, Eremitano Ordini se adscripsit. Tyrocinio peracto, brevi, adeptis humanis litteris, concitatu cursu, incredibili quodam ardore animi mathematicae, philosophiae et theologiae se dedit. E studio Senensi Paduam missus, an. 1543 Lector efficitur. Bacc. deinc nuncupatus, an. 1547 in Recinetensibus gen. comitiis, die 19 iunii, qui mirabili et gloriosa Salvatoris nostri Ascensione celebris reddebatur, ipse vener. "vir doctrina salutari et dicendi copia ornatus, suggestum ascendit, sicque sacrosancti illius diei evangelium explicavit, ut amplius desideraretur nihil".
Die autem postera, ut aiunt acta capitularia, (Cfr. Analecta Aug., vol. IX, p. 141) "sine ullo doctore in certamen hora pomeridiana descendit, in quo ita certavit, ut theologorum laurea omnium iudicio dignus habitus est". Fuit itaque illuc creatus Magister, et studiorum conventus Neapolitani Regens fuit constitutus. An. 1551 ad regendum Romanum studium vocatus, Romanam provinciam, ut Discretus, cap. gen. Bononiae habito, repraesentavit. Sacram quadragesimam an. 1555 in Metropolitana Mediolanensi Ecclesia praedicavit, concionatusque etiam eodem anno fuit Arimini, durante capitulo gen., cui interfuit ut Definitor Provinciae Hungariae, pertractans de fructibus Spiritus Sancti, et eius concio, cum esset verbis et rebus illustribus refertissima, cuncto populo eum reddidit acceptissimus (Ibidem, p. 397).
Quam suam auream eloquentiam Augustinus audire fecit, et Romae, et Bononiae et Venetiis aliisque in civitatibus. Mirum in modum dilectus fuit a nostro generali Mag. Christophoro Patavino, et a magno Ferrante Consalo de Corduba rara existimatione pluries exceptus, ac semper cum admiratione auditus, infulam non ignobilem in regno Neapolitano allatam, singulari humilitate recusavit. Concilio Tridentino etiam interfuit, moribusque fuit incorruptus, conversatione castissimus atque honestissimus. Defecit Mediolani an. 1560, aetatis suae 42. Scripsit ea quae sequuntur:
1. Divi Aurelii Augustini catholicae et eruditae diffinitiones contra errores Lutheri, et aliorum haereticorum recentiorum selectae per fratrem Augustinum de Monte Ilicino Eremitam Augustinianum. Pars prima. Cod. n. 64, chart. in fol., ff. 225 in nostra Bibl. S. Nicolai Pisarum.
2. D. Aurelii Augustini catholica et erudita diffinitio de Iustificatione, in qua una continentur fere omnium contraversiarum inter catholicos et protestantes clarissimae solutiones selectae per fr. Augustinum de Monte Ilcino erem. August., Cod. n. etiam 64, chart. in ff. 592 eiusdem nostrae Bibl. S. Nicolai Pisarum. Quae omnia asservantur etiam Romae in Bibl. Angelica, Pars prima, in cod. 308 (B. 8. 12) ex originali opus excerptum a Fr. Nic. Hieronymo Basanti, Augustiniano Perusino an. 1724: et Pars secunda; sive diffinitio de Iustificatione in cod. 340 (C. 8. 8) ab eodem Basanti ex originali excerpta.
3. De Aurelii Augustini Doctoris eximii, Catholicae et eruditae diffinitiones de Sacrosanctis septem evangelicis Sacramentis, ad versus modernos haereticos selectae per Fr. Augustinum de Monte Ilcino, Erem. August., Cod. 651 (Q. 2-26) chart. in fol. saec. XVIII, in fine mutil. ff. 1-86, in eadem Aug. Bibl.
4. Fr. Augustini de Monte Ilcino ord. S. Augustini scriptum super purgatorio, in congregatione Theologorum 6 iulii 1547 Bononiae. Cod. Vat. Lat. 6147 inter ff. 125-128 sine principio et fine. Insuper.
5. Tractatus de veneratione et invocatione Sanctorum ad mentem catholicorum ac Sanctorum Patrum;
6. De orationibus, elemosynis et sacrificiis pro defunctis;
7. De poenitentia;
8. Liber de itineribus ad aeternitatem, qui omnes, testibus Pamphilo, f. 24, et Antonio Verdier, p. 10, Neapoli excussi sunt. Sequentia autem Mss. asservabantur in nostris Bibliothec. Mediolani ad S. Marcum et in Perusina, tribus tomis in fol. comprehensa, tempore nostratis Fr. Ossinger (Cfr. eius Bibl. August., pp. 612-613), nempe saec. XVIII, et sunt:
9. De praestantia Romani Pontificis et beatissime sedis eius;
10. De Ecclesia catholica, eiusque auctoritate;
11. De ecclesiasticis tradictionibus;
12. De scripturis canonicis;
13. Expositio symboli Apostolici;
14. In librum primum Regum, opus imperfectum, quia morte praeventus.
15. In librum Salomonis qui cantica Canticorum inscribitur Commentaria Aegidii Romani... nunc opera Fr. Augustini de Monte Ilcino, in lucem edita. Romae, Ant. Bladus 1555, in fol.
16. In Sacrosanctam Orationem Dominicam et Salutationem Angelicam simplex et catholica explanatio D. Aegidii, nunc opera fr. Augustini de Monte Ilcino in lucem edita. Romae, Ant. Bladus, 1555 in fol.
Referenze:
Venuti Aut. in epistola, qua vivus et oratione funebri in eius exequiis habita, Mediolani, apud Antonianum 1650, in 8; Herrera, T. I, p. 62; Elssius, p: 99; Torelli, T. VIII, p. 421; Gratianus, p. 42; Iöcher, T. III, col. 667; Isidorus Ugurgeri, Pompe Senesi, tit. XIV, p. 370; Gandolfo, p. 77-78; Ciacom., Biblioth., Paris, 1731, col. 307