Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Musacchio Nicolaus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: MUSACCHIO NICOLAUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

MUSACCHIO NICOLAUS

 

 

 

Musacchio Fr. Nicolaus a S. Ioanne Baptista, Panormitanus, primam aspexit lucem die 10 Novembris an. 1647, atque Augustinianam Congregationem excalceatorum Italiae die 10 novembris 1662 ingressus est. In S. Gregorii Panormitano coenobio tyrocinium egit, solemnia inibi emittens vota die 11 novembris 1663. Ingenii, praestantia munitus, omnium cum laude graviora studiorum spatia emensus est. Dignus habitus ut haustas disciplinas aliis traderet, triennio philosophiam sodales suas docuit, sexennio vero Scholasticam theologiam. Controversiarum difficultates, ac jus canonicum etiam explanavit non sine plausu; inerat enim in egregio viro tum ingenii praestantia, tum cumulatissima doctrina, quibus mirum in modum effulsit. Sacra etiam eloquentia claruit, eruditione, et dicendi copia insignis. Ideoque merito ad monasticos honores evectus est. Prius enim Definitor Generalis ac postea Procurator Generalis suae Congregationis Romae constitutus, sui venerationem excitavit. Ab an. 1687 Panormitanam Provinciam rexit e a Ferdinando de Baxan, Archiepiscopo Panormitano (cui gratissimus fuit) Examinator Synodalis electus, doctrinae excellentiam patefecit. Tandem meritis plenus Panormi decessit in coenobio S. Nicolai Tolentinatis 11 octobris 1692, relicto sui desiderio, ac virtutum exemplo. Ipsum laudat Franc. Marchesius in Sacerdote in Villa, cap. I, sect. 5, Subsect. 3, n. 433, pag. 445 et Antonius Mongitore, a quo haec accepi, in Bibliotheca Sicula, Panormi, 1707-14, Vol. II, pag. 89. In lucem emisit libros inscriptos:

1. Epitome Theologiae Scholasticae, in quo breviter et dilucide praecipui eius tractatus exponuntur et agitantur. Romae, Typis Dominici Antonii Herculis, 1686, in 4°.

2. Panegirici sacri quos mss. reliquit quosque typis edere intendebat eius frater, at num id factum sit nescimus.

3. Philosophia Augustiniana sive integer cursus philosophicus iuxta doctrinam S. P. Augustini. Genuae, 1687, tomuli 6 in 4°. Male igitur Coelestinus Tani in suis Commentariis, p. 127-28, tribuit haec opera Fr. Nicolao a S. Ioan. Baptista, Genuensi, cognomine Marengo. Consulendi insuper sunt Ossinger, p. 474, et Hurter, Nomencl. lit., T. IV (1910) col. 347).