Pavia: battesimo di Agostino
MUSCO AUGUSTINUS
Musco Fr. Augustinus, Tarvisinus primam aspexit lucem circa an. 1490. Septennis Augustinianas scholas in patria frequentavit, et an. 1515, iam Ordinem ingressus, memoratur Patavino in gimnasio studens; die 21 ianuarii 1521 in sacra theologia cursor, publicandus tamen post Pascha cum honoribus atque oneribus consuetis; die 31 maii 1522 in gymnasio Senense magister studentium; ac die 7 Augusti 1533 in gymnasio Bononiense lector. Ast, an. 1524-25-26 iam Conventus S. Margharitae suae civitatis prior extiterat et cum lectoris gradu atque officio diu magnaque cum laude perfunctus esset, et ingenii et eruditionis, nec mediocris gratiae in divino eloquio praedicando, die 20 maii 1526 in omnium patrum capitularium generalis synodi Tarvisii congregatorum praesentia, S. T. Magister fuit renuntiatus. Verbum Dei impense praedicavit ad hoc vocatum ab utero matris suae. Senarum, Genuae, Venetiarum civitates illum audierunt. An. 1529 Venetiis in paroecia S. Ieremiae Sacram quadragesimam et in Passionis Dominica coram toto Venetorum Senatu praedicavit; quod et fecit anno insequenti in ecclesia nostra S. Stephani. An. 1530 in Hungariam profectus est ut electum episcopum Agriae Antonium Gritti "non in grammaticalibus modo, sed et in hiis quae episcopum decet scire, nempe sacram scripturam et sacros canones" doceret. Ibidem Ioannis Seputii Hungariae regis charissimus fuit. Post tragediam de Megghes, qua occisus fuit D. Alvises Gritti, sui alumni pater et in illis regionibus gubernator, in patriam Augustinus noster remeavit. Vicentiae an. 1536 quadragesimalem egit concionatorem et anno insequenti Senis, ubi quamvis multa cum laude praedicaverit, tamen accusatus fuit de Lutherana heresi, ac proinde in carcerem detruditur. Innocens repertus absolvitur. In Capitulo Generali 7 iunii 1538 Veronae celebrato, sexcentum patribus praesentibus, una cum Fr. Augustino Pedemontano et Hieronymo Seripando, cum a malevolis Ordo universus de heresi luterana accusaretur, mittitur ad Summum Pontificem, ut hi "Sanctitati suae bonam mentem, sinceram fidem et humillimam obedientiam totius ordinis exponerent". Fuit iterum Tarvisini conventus electus prior, iterumque tum Papiae, tum Neapoli praedicavit, optavit etiam in servitio Ioannis Regis Hungariae reverti; ast desiderium sunum explere non valuit. Tandem, apud Sancti Spiritus patres Venetiis sese recepit, ut inibi theologiam ac philosophiam doceret. Acceptissimus fuit Card. Ioanni Grimani et de Ridolfi. Videtur obiisse an. 1550. Eius scripta sunt:
1. De modalibus distinctionibus et formalibus Tractatus, Bononiae, Typ. Iustiniani de Ruberia, 1524.
2. De potentia materiae, ad aures lucidi doctoris d. Egidii Romani contra Averroistas modernos. Ibidem.
3. De medio demostrationis contra d. Thomam et alios eidem in conclusione concordes. Tractatus. Ibidem.
4. Apologia Augustini Musaei Tarvisini Theologi Augustiniani adversus eos qui eumdem falso apud S. Sedem Apostolicam accusarunt, quod praedicans in civitate Senarum haeresim praedicaverit, ostendentis se non nisi catholicam professum fuisse Doctrinam, ex eminentissimo sanctae Ecclesiae Doctore Augustino. Ad S. D. N. Paulum III Divina misericordia Pontificem Summum. MDXXXVII. De hoc opere paucissima exemplaria existunt: 1 in Bibl. Angelica Romae sub sig.: "ZZ. 4. 14", et alter in Bertoliniana Vicentiae sub sig.: "T. 5. 1. 14": Apologia F. Augustini de Tar.o de Predistinatione.
5. Musei Frat. Augustini, De expugnatione Megghes, Venetiis in Bibl. Marciana, Cl. X, Lat. Cod. CCCV (3235) doc. n. 15, edita ab Augusto Serena in Atti del Reale Istituto Veneto di Scienze, lett. ed Arti (a. 1916-17) T. LXXVI, P. II, in quibus pulcherrime loquitur de vita et scriptis nostratis Augustini Musaei.
Referenze:
Ossinger, Bibl. August., p. 616; Pamphilus, Chronica Ordinis, 1581, ad an.; Gandolphus, Diss. hist., 1704, p. 78; Gratianus, p. 42, et alii