Pavia: battesimo di Agostino
MUSOTTI STEPHANUS
Musotti Fr. Stephanus, Bononiensis, Sacrae Theol. Mag., dicitur ab Ossinger, p. 617: "Insignis humanista poeta, et Rhetor. Rempublicam litterariam ditavit multis orationibus et variis carminibus tam latinis quam italicis, nam fere omnes artes liberales callebat". Die 5 iulii 1596, cum iam esset Bacc. ipse mandatum accepit ab Ordinis praesule ut quamprimum Papiam se conferret, munere subprioris et magistri novitiorum functurus, quod munus per aliquot annos cum laude exercuit. Inde diversos conventus incoluit et gubernavit. An. 1622 adhuc erat inter vivos. De multis orationibus, de quibus supra, duas tantum invenimus notatas et sunt:
1. Fr. Stephani de Musottis, S. Theol. Baccal. de praelati sapientia Oratio ad Rev.mum Augustinianae Religionis Praesu1em... an. 1621 habita. Bononiae, typ. Nicolai Tebaldini, 1621, in 4°.
2. Fr. Stephani de Musottis, Bononiensis, S. Theol. Bacc., de Filii Dei Deiparaeque semper Virginis Mariae ortu Oratio. In augustissimo D. Euphemiae coenobio anno a Virg. part. 1622 a Fr. Nicolao de Monopolis eius discipulo coram conventus patribus in nativitatis Dominicae Veronae habita. Veronae apud Angelum Tamum, in 4°.
Referenze:
Torelli, Secoli Agostiniani, T. IV, p. 703; Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. III, p. 191, et Maiocchi-Casacca, Codex Diplomaticus, cit., Vol. IV, p. 135