Pavia: battesimo di Agostino
MUTTINO SIMPLICIANUS
Muttino Fr. Simplicianus, Patavinus, Sacrae Theol. Lect., quem gradum obtinuit 19 octobris an. 1603, dum esset Cursor in conventu Papiensi, quem etiam incolebat an. 1600, vir fuit bonis moribus ornatus, et acuto ingenio praeditus. In eodem conventu fuit insuper subprior et unus ex selectis Patribus capitularibus. Missus fuit postea Venetias, ubi an. 1621 morabatur. Ex eius sedulitate atque studio extat: Theologia moralis casuum conscentiae doctrina complectens. Venetiis, 1621, in 4°, typ. edita.
Referenze:
Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. II, p. 449 ex Ossinger, p. 857, et Maiocchi-Casacca, Codex diplomaticus cit., Vol. IV, pp. 170-211