Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Nani Ioannes

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: NANI IOANNES

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

NANI IOANNES A S. FACUNDO

 

 

 

Nani Fr. Ioannes a S. Facundo, Fluminensis ac propterea Italus non Germanus, sed in nostro ordine Austriae Provinciae alumnus, floruit saec. XVIII S. Theol. Bacc. ac philosophiam et theologiam docuit Labaci atque Fürstenfeldii. Postea conventum Fluminensem pluribus annis gubernavit, egitque confessarium monachorum Ord. S. Benedicti, quorum confessiones usque ad suam mortem, quae die 3 novembris an. 1751 contigit, indefesse audivit. Ex eius ingenio extant:

1. De portis mortis bina exultatio S. Ioannis omnes laudationes Christi annuntiantis in portis filiae Sion Psalm. IX v. 15 panegyrica dictione celebrata coram Universitate Viennensi, defendente P. Mag. Hyacintho Maristoni Ord. Erem. S. Augustini p. t. facultatis Theologiae Decano, oratore P. Ioanne a S. Facundo Nani eiusdem Ordinis S. Theol. et Sacrorum Canonum auditore anno salutis 1720. Viennae Austriae, typ. Wolfgangii Schwondimann. Haec oratio est dicata E.mo S. R. E. Card. Presbytero ab Altann Episcopo Vaciensi.

2. Memoriae Ordinis Erem. S. P. Augustini, sive Panegyris in honorem Sanctorum Ordinis nostri ab idiomate Italico in Latinum translata, et sub auspiciis Ill.mi Augustini Codelli de Fahnenfeld in lucem edita, et vulgata dum Labaci theses theologicae de sacramentis publice sub praesidio R. P. Ioannis a S. Facundo Nani, S. Theol. Lectoris, propugnarentur, an. 1734. Labaci, typ. Adami Friderici Reichardt in 4.

 

 

 

Referenze:

Ossinger, p. 618-9