Pavia: battesimo di Agostino
NASELLI PEREGRINUS
Naselli Fr. Peregrinus, Patavinus, Doctor theologus, sacra atque profana eruditione apud varias Academias, in quibus professorem egit, nomen suum celebravit. An. 1519 cum esset iam in S. Theol. Mag. et suae Marchiae Tarvisinae Provinciae praefectus interfuit comitiis generalibus Venetiis celebratis, et, ut Definitor eiusdem provinciae, anno 1539 mense maio comitiis Neapolitanis, unusque in eis fuit ex omnibus delectis viris gravibus et doctis, qui propositi fuerunt ad condendas leges, ad examinandam conficiendamque summam omnium conciliorum et senatus consultorum, sermonum et deliberationum spectantem ad reformationem, qua Religio et quoad studia et quoad mores prisco splendori, antiquaeque Patrum gloriae restitueretur. (Cfr. Analecta Aug., Vol. IX, p. 57). Postea ut Definitor Provinciae Franciae an. 1547, interfuit etiam capitulo generali Recinetensi. Decubuit nonagenario maior in patria an. 1559, ut habet Herrera, T. II, p. 285, et non an. 1556 ut refert Pamphilus f. 115, nam die 30 aug. an. 1559 adhuc in terris deambulabat. Peregrinus noster adversus haereses, praesertim Lutheranam, lingua fuit enim validus orator, et calamo valide dimicavit, posteris relinquens opera sequentia, quae omnia (ait Pamphilus loco cit.) egomet mihi et legi, et propterea hic in nostris hisce lucubrationibus non censui omnino tacenda, quae vero sunt:
1. De Legibus humanis, quantum et quomodo obligent lib. I.
2. De potestate Summi Pontificis libri II.
3. De Concilii comparatione cum potestate Pontificis ad invicem liber I.
4. De fide implicita et explicita, de informi, et formata, de eius origine, et causa efficiente, et quomodo fideles exaltat, et reddit eos sapientes, iuvat, et roborat.
5. De operibus exterioribus acto conclusionibus quaedam complexus est, in quibus haereticorum nodos apud eos obscuros, et insolubiles solvit, et in lucem promit.
6. Viginti sex assertiones, et dubia quaedam obscura et implexa S. Scripturae explicuit et respondit adversus 41 impios articulos Lutheri quae dicuntur Neapoli excussa.
7. Quatuor ex dictis D. Augustini apparentium contraditionum conciliatio.
Referenze:
Gratianus, p. 150; Elssius, p. 558;Torelli, T. VIII, p. 415; Iöcher in Univer. Lexicon Erudit., T. III, col. 818; Portenari, Della Felicità Patav., p. 455; Gandolfo, p. 293; Ossinger, 619; Lanteri, T. II, p. 360, et Codex Vat. Chis. R. II, 63 f. 141