Pavia: battesimo di Agostino
NEAPOLITANUS HERENNIUS
Neapolitanus Fr. Herennius, Sacrae Theol. Mag. an. 1539 interfuit Capitulo Gen. Neapoli celebrato ut Provincialis Provinciae Tarvisinae et an. 1543 facultatem obtinuit a P. Generali Hieronymo Seripando praedicandi nescimus in quo loco, forsam in aliqua Siciliae civitate, nam eodem hoc anno constitutus fuit eiusdem P. Generalis Siciliae Vicarius. Ex eius sedulitate sequentes tractatus nostratis Aegidii Romani editi habentur, videlicet: Quaestiones disputatae de resurrectione mortuorum.
Quaestiones de Gradibus formarum accidentalium / Quaestiones de Gradibus For. in ordine ad Christi opera / Quaestiones de intentionibus in medio / Quaestiones de differentia Ethicae Polyticae et Rhetoricae / Tractatus de Praedestinatione, Praescientia, Paradiso, Purgatorio et Inferno / Tractatus de Peccato Originali / Tractatus de Arca / Tractatus de Articulis fidei / Haec alias non impressa Ca1cographis dedit et quod fieri potuit purgavit Ven. Theol. Bacchalarius Frater Herennius ad R. Sacrae Theol. Mag. Hieronymum Seripannum (sic) Neap. / Fuerunt haec opuscula impressa Neapoli per Antonium de Frizis de Corinaldo, Anno Domini 1525, die 8 Octobris, in 4, binis col. Charta 52 adest: Explanatio cuiusdam loci Egidii qui videtur obscurioris intelligentiae, quae 3 prologi primi sententiarum a Fratre Erennio Ordinis Sancti Augustini edita. Haec editio asservatur in Bibl. Angelica Urbis.
Referenze:
Acta dictorum Cap. in Analectis Aug., Vol. IX, et G. Boffito, Saggio di Bibliografia Egidiana, 1911, p. 50-51