Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Neapoli Hieronymus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: NEAPOLI HIERONYMUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

de NEAPOLI HIERONYMUS

 

 

 

de Neapoli Fr. Hieronymus, cuius frequens est in Registris mentio, an. 1432 erat iam Baccalaureus, cum die 26 octobris illius anni Gerardus Ariminensis illi concessisset ire ad legendum in scholis saecularibus. Die autem 25 iunii an. 1436, iam in S. Theolog. Magister, fìt Vicarius Provincialis provinciae Terrae Laboris, atque anno sequenti die 1 decembris in Provincialem eiusdem provinciae a Generali confirmatur. Fuit postea, anno scilicet 1439, coenobii Neapolitani Regens, ac die 1 septembris 1449, Nicolaus V, ad cathedram D. Petri assumptus, cuius Hieronymus noster praeceptor extiterat, illum Oppidi in Calabria Episcopum elegit. Sublato graeco latinum ritum in illam ecclesiam introduxit, quamvis ipsemet, ut scribit Coriolanus in Chronica, in suo senio graecas litteras didicisset, et en Coriolani verba: "fuit philosophiae ac theologiae suo tempore princeps, Nicolai V praeceptor, a quo Praesul Calaber effectus; in suo senio graecas litteras didicit in quibus sic evasit peritus ut de Graeco in Latinum, ac etiam e contra de Latino in Graecum multa memoratu digna traduxit, ac etiam in utraque composuit". Rexit cum plausu annos 23, ac diutius in sua sede permanere morte prohibitus fuit an. 1472. Nominatur etiam ab Ughellio, T. IX, col. 419, n. 11, ab Herrera, T. I., p. 343, Ossinger, p. 622, Simlero, p. 294, Toppio, p. 195, Moroni, Vol. 49, p. 30 et Lanteri, Eremi Sacrae August., T. I, p. 127. Riccius Minieri, Memorie stor. degli Scritt. nel regno di Napoli (1844), p. 155, haec tantum habet: "Scrisse molto in greco ed in latino". Herrera vero (l. c.): "quaedam utilia edidit opuscula"; et Gandolphus, p. 177-78 de illo haec notat: "Cum Coriolanus opera (ab eo) edita distincte non exposuerit, nil aliud subsequentes exposuerunt. Solum Gratianus in Anastasi, et Elssius in Encomiastico asserunt scripsisse Centurias Ordinis nostri. Verum cum Centurias Ordinis ediderit Hieronymus Roman, Hispanus, et loquentes supradicti de eodem, huius libri non meminerint, fundato suspicor, ipsos tribuisse Hieronymo Neapolitano, quod Hieronymo Roman debebatur: tanto magis quia de his Centuriis nihil apud Coriolanum, et Bergomensem (Iacobum Philippum Forestum in Supplemento Chronicorum Orbis) scriptores coaevos".

 

 

 

Referenze:

Ughellio, T. IX, col. 419, n. 11, ab Herrera, T. I., p. 343, Ossinger, p. 622, Simlero, p. 294, Toppio, p. 195, Moroni, Vol. 49, p. 30 et Lanteri, Eremi Sacrae August., T. I, p. 127. Riccius Minieri, Memorie stor. degli Scritt. nel regno di Napoli (1844), p. 155