Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Neapoli Iacobus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: NEAPOLI IACOBUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

de NEAPOLI IACOBUS

 

 

 

de Neapoli Fr. Iacobus, de quo Pamphilus f. 58 scribit, quod fuerit theologus et concionator egregius, ingenio ornatus et vehemens, et ad disputandas enodandasque quaestiones scripturarum satis idoneus, si fidem damus Crusenio, Part. III sui Monastici (ed. Vallisoleti, 1891) p. 51, acuto ac tranquillo suo ingenio Innocentium VI Pontificem plurimosque (circa an. 1357) sibi devicit, atque Patriarcha Aquilanus electus, decessit e vivis ante consecrationem. Fuit quidem Iacobus vir doctus, bene observat Herrera, T. I, p. 426, eiusque inter scriptores Augustinianos fit mentio in Chronica Pamphili sub an. 1557, sed ibi de Patriarchatu nec verbum; neque extat in Ecclesia Patriarchatus Aquilanus, sed Patriarchatus Aquileiensis et Episcopatus Aquilanus. Poterat quidem Iacobus, de quo in Cathalogo Patriarcharum Aquilegensium nulla mentio, elegi ad sedem Aquilanam. Verum unde Cruscuius hanc notitiam hauserit, non expressit. Puto autem ego hunc Iacobum eumdem esse ac Iacobum de Vasis, patria Neapolitanum, origine Gallum, Francisci Antonii illustris iurisperiti filium, quem idem Herrera (l. c. sed p. 462), ait circa an. 1377, in sacra teologia in nostro Ordine claruisse, ut Ioannes Antonius Summontius tradit secunda parte lib. II historiae Partenopeae. Cuius meae suspicionis verum aliis perspicere relinquo. Multa videtur Iacobum scripsisse, sed de iis quorum notitia ad nos pervenit, sunt:

1. Opus super primum et secundum sententiarum.

2. Summa de virtutibus, et vitiis nec non de Sacramentis. Stabat haec Summa ms. Cremonae in Biblioth. S. Augustini ut resciscitur ex catalogo eiusdem Biblioth. edito a Possevino in Apparatu Sacro T. III, et ut affirmat Arisius in Cremona Litterata (Parmae 1702, T. II, p. 378).

3. Quaestiones disputatae.

4. Sermones diversi. 

 

 

 

Referenze:

Torelli, T. VI, p. 31, n. 14; Elssius, p. 313, Gratianus p. 100 et Ossinger, p. 623