Pavia: battesimo di Agostino
de NEAPOLI THEOPHILUS
de Neapoli Fr. Theophilus, die 4 septembris annum 1513 coenobii Bononiensis et mense iulio an. 1526, dimisso munere Secretarii, in quo Gabrieli Veneto et Ordini Augustiniano inserviebat, Neapolitani monasterii Regens designatur. An. 1532, V Cal. Augusti erat Provincialis Terrae Laboris, et die 21 aprilis an. 1536 erat rursus Generali et Ordini a Secretis. An. 1537 saepe in sacello Pontificio sermonem habuit, atque a Blasio de Caesena in suis Diariis, praesertim die 4 martii, quae erat eo anno Dominica III Quadragesimae, summis laudibus effertur, et Procurator Generalis (forte per errorem, quia nullum hujus muneris, vel leve vestigium invenio) nuncupatur. An. 1539 in exequiis Elysabethae Imperatricis Neapoli concionatus est. Memoriam eiusce rei die 22 maii Hieronymus Seripandus suis Registris inseruit in haec verba: "Die 22 Maii 1539 in aedibus nostris S. Augustini Illustrissimo D. Petro de Toleto Proregi Neapolitano placuit iusta persolvere magna funebri pompa proceribus omnibus totius regni adstantibus, paulo ante defunctae Isabellae Imperatrici Caroli Imperatoris uxori, ac Lusitaniae Regis sorori, quam M. Theophilus Neapolitanus magna cum sui et Ordinis laude elegantissima oratione laudavit; pro cuius anima omnes Capituli patres sacra fecere". Celebrabantur tunc temporis in coenobio Neapolitano comitia Generalia, in quibus Seripandus ad supremum Magistratum Ordinis est evectus: Cui quidem capitulo Theophilus interfuit uti Definitor provinciae Aragoniae et Cathaloniae. An. 1540 die 17 aprilis erat Summi Pontificis Poenitentiarius designatus; at an. 1543 die 26 februarii a Seripando Tuderti collocatur in conventu S. Praxedis, ut a civibus Tudertinis vocatus humanitatis ludum aperiret, eamque artem publice profiteretur. An. 1548 die 20 Iulii adstantes preces Archiepiscopi Florentini Nicolai Rodulphii, qui virtutum Theophili rationem habebat, in eius obsequia deputatur. Die vero 10 maii an. 1546 conventui Ortano adscribitur, ut a civitate Ortana publico stipendio conductus Grammaticae et humanitatis artem edoceret. Mira doctissimi hominis et celeberrimi concionatoris mutabilitas et inconstantia, qui fere singulis annis, aut locum diversum aut novum vivendi modum inconstanter assumeret.
Referenze:
Herrera, T. II, p. 453. Ab eo reperiuntur: Tractatus super philosophiam et quaedam alia. (Cfr. Toppi, p. 288; Iöcher, T. III, pol. 1122; Panfilo, f. 115; Elssius, p. 651; Torelli, T. VIII, p. 210 e seg.; Ossinger, p. 623