Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Negri Hieronymus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: NEGRI HIERONYMUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

NEGRI HIERONYMUS

 

 

 

Negri Fr. Hieronymus e Fossano in Pedemontio, ac ideo vulgo dictus Fossanino, hortum habuit an. 1496, ac an. 1514 Augustiniae Insubricae Congregationi nomen dedit, in qua ita tum in studiis tum in morum bonitate profecit, ut dignus habitus extiterit ad oppugnandos haereticos praesertim Valdenses, cum quibus tam acriter disputavit ut Fidei propugnator acerrimus et Pontificatus antemurale diceretur. At haeretici ut eum de medio tollerent ad S. Officium per corruptos homines, de haeresi an. 1556 accusarunt, unde multa passus est. Verum innocens inventus, non solum, liberatus est, sed ob eius perspectam probitatem et nonnullorum monasteriorum gubernium ei de mandatum fuit, et Commissarius, Visitator, Definitor, Praeses progressu temporis fuit electus. Anno tandem 1573 Vicarius Generalis in Capitulo Saviliani habito renuntiatus, multa cum prudentia et dexteritate suam Congregationem gubernavit. Savilianensi in conventu pie obiit an. 1580. Dicitur a duobus Episcopis Pamphilo et Della Chiesa: "Vir bonarum litterarum studiosissimus, ac in illis valde doctus" nec non "theologus insignis, et Verbi Dei disertus praedicator". Reliquit sequentia:

1. De admirando mysterio, et Christo adorando in Eucharistia, Libri quatuor contra haereses. Rev. Caesari Cib. Archiep. Taurini dicat., Taurini, apud Martinum Gravotum, 1554, I vol., in 8, pp. 216.

2. Contra Haereses Valdenses. Libri quatuor.

3. Opus cui tit.: Aaron sive de Institutione Pontificis Christiani. Asservabatur Taurini apud Comitem Felicem Durando di Villa, "ed è scritta", ait Tiraboschi, Storia della Lett. Ital. Modena, 1757, T. VII, p. 222, "con erudizione insieme e con libertà, affin di additare gli abusi introdotti nel clero, e di proporne i rimedi. Egli la scrisse nel 1543 e la dedicò a Mons. Giambattista Provana, Vescovo di Nizza".

4. Epistolarum et Orationum Liber. Impress. Patavii 1579.

 

 

 

Referenze:

Pamphilus, f. 120; Herrera, T. I, p. 355; Torelli, T. VIII, p. 584; Calvi, Delle Mem. ist. della Congr. di Lombardia, p. 331; Della Chiesa, Catalogo cit., p. 143; Rossotto, Syllabus Script. Pedemontii, p. 273; Ossinger, p. 628; Lanteri, T. II, p. 418, et Hurter, Nomencl. Lit., T. III (1907) col 51, nec non P. A. C. De Romanis O. S. A., in Bollettino Stor. Agost., an. VI, pp. 45-53