Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Neno Pacificus Antonius

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: NENO PACIFICUS ANTONIUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

NENO PACIFICUS ANTONIUS

 

 

 

Neno Fr. Pacificus Antonius, in oppido Cryptarum Castri, Dioec. Montisfalisci, die 16 iunii an. 1833 ortus, atque in patria ab unguiculis humanioribus litteris operam navans, tale ingenii et intelligentiae specimina praebuit, ut auspicari de eo optione posset. An. 1850 Augustinianum Ordinem Genestani ingreditur, et inibi tyrocinio peracto, Romam arcessitur ut studia philosophica et theologica in nostro gymnasio perageret, quibus magna cum laude confectis, et Sacerdos effectus, Recanetum mittitur atque paulo post Lector renunciatur Quinque post annos videlicet mense septembris 1865 promotus fuit ad Regentiam atque in Americam Septentr. missus, maximo cum alumnorum profectu in nostro Villanovano collegio apud Philadelphiam ecclesiasticas disciplinas docuit; an. 1869 Sacr. Theol. Doctor proclamatus; deinc illius Provinciae Praefecturam obtinuit, et an. 1880 Concilio Baltimorensi maxima cum auctorite interfuit. Anno inseguenti totius Ordinis Commissarius Generalis a Leone Pp. XIII fuit constitutus, atque inde Romam revocatus, ex eo usque ad ultimam diem mortis, ut verbis utar R.mi Ciasca in suis litteris annuntiantibus eius obitum, quo studio, quo ardore, qua prudentia, caritate, mansuetudine, qua demum propriae voluntatis reputatione nostrum Ordinem conduxerit atque honestaverit, testes nos sumus eosdemque vos plures minime latet, Ad.m RR. PP. quibus ipsis vix credibile videtur quidquid boni, tam adversis hisce temporibus, actum sit. Deus autem non dignos fortasse nos decrevit, qui talem ac tantum patrem diu obtineremus". In Domino obiit die 21 febr. 1889. Illius iussu et cura edita sequentia fuerunt:

1. Sacrae Caerimoniae ex variis auctoribus et caerimonialibus collectae iuxta ritum S. Rom. Ecclesiae et usui Frat. Eremit. S. Augustini. Romae 1881, Typ. della Pace, in 8°.

2. Horae Diurnae atque Breviarium ad usum fratrum et Monialium Ord. Erem. S. Augustini, 4 partibus distributum Mechliniae, H. Dessaein, 1886.

3. Eius Registrum litterarum et Decretorum asservatum ms. in Archivio Ordinis.

 

 

 

Referenze:

Perini, Stud. Bio-Bibliogr. sul Cardinale Agostino Ciasca, Roma, Typ. Artigianelli di S. Giuseppe, 1903, App. I, p. 132-137