Pavia: battesimo di Agostino
NERLI FRANCISCUS
Nerli Fr. Franciscus, Florentinus, qui a nonnullis scriptoribus Biancozzo de Nerli vocatur, fuit percelebris theologus. Male Pamphilus illum sub an. 1442 collocavit nam ex Ordinis Registris (Dd. I, pp. 1, 368, 369 et 408) dare comprobatur illum an. 1357, iam in S. Theol. Baccal., destinatum fuisse ad sententias legendas in Universitate Parisiensi, ubi tamen tunc non adivit, neque anno insequenti cum suae Provinciae praefecturam obtinuisset. Insuper Mathaeus Villani, coaevus auctor, Franciscum tradidit inter theologos fuisse primum, qui die 9 decembris an. 1359, auctoritate Collegii Florentini, doctoratus insignia et stemmata, cum summo totius senatus ac urbis applausu in Divae Reparatae aedibus est adeptus. Corrigendi ergo sunt qui confundunt Franciscum de Nerli cum alio Francisco de Florentia vitam agente tempore Concilii Florentini; nam Nerlius noster an. 1362 ad superos iam advolaverat. Scripsit:
1. Librum unum sub tit.: Summa de rebus Divinis,
2. et alterum De virtutibus et vitiis, qui servabantur mss. Florentiae in Bibliotheca S. Spiritus apud eius religiosos.
Referenze:
Gratianus, p. 68; Herrera T. I, p. 247; Negri, Script. Florent., p. 206; Ossinger, p. 625, et Lanteni, T. II, p. 176