Pavia: battesimo di Agostino
NICOLAUS
Nicolaus, Ord. Erem. S. Aug. Sacrae Theol. Mag., floruit circa an. 1390. De eo Simon de Zamachis in vita B. Ursulinae Parmensis haec habet: "praeter ipsam autem seu alias habuit B. Ursulina revelationum suarum diversis temporibus et locis scriptores. Primus fuit Thomas de Fosio Parmensis sacerdos praedictus: secundus Mag. Nicolaus Ord. Eremit. S. Augustini ...". Eas omnes ipse Simon collegit anno 1472 ut habetur in Actis Sanctorum. Nostri igitur Nicolai sunt, si supersunt Revelationes B. Ursulinae Parmensis aliquae. Ita noster P. Schier in Cod. 353, p. 288 Bibliothecae Angelicae.